PL 142, col. 563

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

Ipse est omnium factor, et a nullo factus. Increatus
Filius, increatus et Spiritus sanctus. Increatus Filius,
non creatura, sicut Arius dicebat, quia omnia simul
creavit cum Patre, similiter et Spiritus sanctus.
9 Immensus Pater, immensus Filius: Immensus Spiritus sanctus.
Immensus Pater, quia ejus magnitudinem vel
quantitatem nullus mensurare potest, quae coelo est
excelsior, terra profundior et latior mari [(Job. XI)] :
et est incircumscriptus, incorporeus, inlocabilis,
ubique totus: et non est locus ubi non sit, sicut dicit
in psalmo. Si ascendero in coelum, tu illic es; si
descendero ad in fernum, ades; et si iero ad extrema
maris, ibi me dextera tua tenebit [(Psal. XXXVIII)] .
Ipse est intra omnia, et non conclusus; extra omnia,

et non exclusus. Similiter et Filius, qui attingit a
fine usque ad finem fortiter [(Sap. VIII)] , de quo scriptum
est. Verbo Domini coeli firmati sunt [(Psal. XXXII)] .
Pari modo et Spiritus sanctus. Unde dicitur: Spiritus
Domini replevit orbem terrarum [(Sap. I)] .
10 Aeternus Pater, aeternus Filius: Aeternus Spiritus sanctus:
Hic aeternus, pro sempiterno debemus intelligere.
Ae ternus dicitur Deus Pater, quia sine initio et sine
fine constat, similiter et Filius et Spiritus sanctus,
quia sicut nunquam non Pater, ita nunquam non
Filius ac Spiritus sanctus.
11 Et tamen non tres aeterni: Sed unus aeternus.
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus, scilicet

in substantia.
12 Sicut non tres increati nec tres immensi: Sed unus increatus et unus immensus.
Quia unus est Deus in sua substantia.
13 Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius: Omnipotens et Spiritus sanctus.
Omnipotens dicitur Pater, quia omnia potest; non
a patiendo, quod non vult, sed a faciendo omnia
quaecunque vult, et nihil illi impossibile est. Omnipotens
et Filius, quia quidquid potest Pater, potest
et Filius; nihilominus et Spiritus sanctus. Ergo si
omnia potest, quid est quod non potest? hoc non
potest, quod non convenit omnipotenti posse. Falli
non potest, quia veritas et sapientia est: Aegrotare

aut infirmari non potest, quia sanitas est: Mori non
potest, quia immortalis est: Finiri non potest, quia
infinitus et perennis est.
14 Et tamen non tres omnipotentes: Sed unus Omnipotens.
Non tres tamen omnipotentes, quia omnipotentia
est in substantia, sed eorum una est substantia.
Paternitas vero in relatione ad alterum est, unde
et nomina Patris et Filii et Spiritus sancti relativa
sunt, quia alia ad alia referuntur, sicut verbi gratia
servus ad dominum, dominus ad servum, magister
ad discipulum, discipulus ad magistrum, pater ad
filium, filius ad patrem: quia nullus pater dicitur,
nisi habeat filium cujus sit pater: et nullus, filius
nisi habeat patrem cujus filius sit, quia si non habuisset

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.