PL 142, col. 565
Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru
Patre. Et unaquaeque persona habet proprium quod
non habet alia, proprium habet in persona Pater
quod solus est Pater; et proprium habet in persona
filius, quia solus a solo Patre genitus est. Sed et habet
aliud proprium Filius, quod non habet Pater
nec Spiritus sanctus, habet aeternitatem cum Patre
et Spiritu sancto, et habet in tempore nativitatem
de matre, quam non habet Spiritus sanctus nec
Pater: quia non suscepit Pater carnem in sua persona,
nec Spiritus sanctus, sed tantum Filius: ut
nobis in se ostenderet duas habere naturas; unam
ante omnia saecula qua genitus est ex Patre, et
de qua dixit Isaias: generationes ejus quis enarrabit? [(Isai. LIII.)]
alteram in tempore, de qua dicit
Paulus apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum natum ex muliere,
factum sub lege [(Gal. IV)] . In quo complacuit plenitudinem
divinitatis habitare corporaliter [(Coloss. II)] .
De Patre sine initio et sine fine; de matre initium
habens et nullo concluditur fine.
21 Spiritus sanctus a Patre et Filio: Non factus nec creatus nec genitus sed procedens.
Proprium habet Spiritus sanctus, quia non est
Pater et Filius, sed Spiritus procedens a Patre et
Filio. Audis quia iste ab ambobus, Filius ab uno,
Pater a nullo: ac per hoc aperte monstrantur proprietates
eorum. Ideo autem Spiritus Dei sanctus
vocatur: quia Patris et Filii sanctitas est; nam
cum sit et Pater Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater
sanctus, et Filius sanctus, proprie tamen ipse
vocatur Spiritus sanctus.
22 Unus ergo pater non tres patres: unus Filius non tres filii: Unus Spiritus sanctus non tres Spiritus sancti.
Unus Pater, quia solus sibi unicum genuit Filium.
Et unus Filius, quia singulariter ab unico Patre
genitus est. Unus Spiritus sanctus, quia a Patre et
Filio unicus procedit.
23 Et in hac trinitate nihil prius aut posterius: nihil majus aut minus. Sed totae tres personae, Coaeternae sibi sunt et coaequales.
Nihil prius aut posterius, quia nullus anterior,
et nullus posterior; nullus inferior, et nullus superior;
sed coaeternae sibi sunt et coaequales. Ideo nihil
ibi vel majus vel minus.
24
Ita ut per omnia, sicut jam supradictum est, Et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate veneranda sit.
Debemus colere et adorare Trinitatem in unitate,
et unitatem in Trinitate.
25 Qui vult ergo salvus esse: Ita de Trinitate sentiat.
Hic rogat et admonet, et unusquisque doctor memoriter
eam teneat, et firmiter credat, et alios praedicando
doceat.
26 Sed necessarium est ad aeternam salutem: Ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
Necesse est enim nobis ut, sicut superius diximus,