PL 142, col. 566

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

ita credamus. Si vero aeternam salutem volumus
habere, id est cum Christo sine fine regnare, necesse
est ut incarnationem Domini nostri Jesu Christi fideliter
credamus. Quomodo fideliter? Non adoptivum,
sed proprium Dei Filium, sicut dixit Apostolus:
Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis
omnibus tradidit illum [(Rom. VIII)] .
27 Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur Quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus pariter et homo est.
Modo inchoat enarrare, secundum humanitatem
Christi quod sit fides recta. Est enim fides recta
ut humanitatem ipsam credamus in corde, et confiteamur
ore, sicut dicit Apostolus: Corde creditur
ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem
[(Rom. X)] .
Deus et homo unus est verus Dei Filius,
quia secundum divinitatem, nihil majus vel minus,
quam Deus Pater; secundum humanitatem nihil
minus (extra peccatum) quam homo.
28 Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: Et homo ex substantia matris in saeculo natus.
Ex substantia Patris, id est ex aequalitate naturae.
Ante saecula genitus, id est ante omnem creaturam,
sicut dicit in psalmo: Ex utero ante Luciferum genui
te [(Psal. CIX)] . Ex utero, id est ex mea substantia.
Ante Luciferum, id est ante omnem creaturam.
Et homo est ex sub stantia matris in saeculo natus, id
est totus homo cum corpore et anima, in omnia similis
nobis absque peccato [(Hebr. IV)] . Ex substantia

matris, id est de aequalitate naturae matris. In saeculo
natus, id est in his temporibus, non aliunde, nisi
de semine mulieris sine coitu viri carnem suscepit.
Unde Salomon dicit: Sapientia aedificavit sibi domum [(Prov. IX)] :
hoc est Christus aedificavit sibi
carnem de beata Maria et alibi legitur: Qui factus
est ex semine David secundum carnem [(Rom. I)] .
29 Perfectus D eus perf ectus homo: Ex anima rationali et humana carne subsistens.
Perfectus dicitur, id est plenus, qui nihil indiguit,
perfectus homo, qui nihil minus habuit (extra peccatum)
quam homo. Ex anima rationali, Christus
veram animam habuit, ubi sapientia crescere potuisset,
sicut dicit in Evangelio: Jesus proficiebat
sapientia et aetate [(Luc. II)] : sapientia in anima, aetate

in corpore. Et humana carne subsistens: quia
humus terra dicitur, de humanitate carnem assumpsit.
30 Aequalis Patri secundum divinitatem: Minor Patre secundum humanitatem.
Aequalis: secundum illud, ego et Pater unum
sumus [(Joan. X)] . Minor juxta quod dicit: Pater
major me est [(Joan. XIV)] : et in quo homo est,
minor est a divinitate.
31 Qui licet Deus sit et homo: Non duo tamen, sed unus est Christus.
Ideo sic conjungi voluit Dei Filius cum humana
natura, ut ex his duabus substantiis fieret una
persona.
32

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.