PL 142, col. 567

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

Unus autem non conversione divinitatis in carnem: Sed assumptione humanitatis in Deo.
Non quod illa divinitas, qua est Filius Dei, se convertisset
in humanitatem (ut hoc quod erat divinum
fieret humanum), sed assumendo nostram naturam,
sic est unus effectus, ut non amitteret quod erat,
sed assumeret quod non erat. Assumpsit enim humanitatem,
et non amisit divinitatem.
33. Unus omnino non confusione substantiae: Sed unitate personae.
Non in eo naturarum commistio est: ut vel divinitas
mutaretur in naturam humanitatis: vel humanitas
converteretur in naturam divinitatis; sed utrique
naturae sua manet proprietas in perpetuum, tanta

tamen conjunctio est naturarum, ut idem qui
aeternaliter ex Deo Patre genitus est, homo sit
verus: et ille qui natus est, temporaliter ex Virgine,
Deus sit verus: propter suscipientem Deum,
Deus verus, Deus Dei Filius: propter susceptum
hominem, homo verus. Personam quippe Filii Dei,
non ex duabus personis unitam, sed ex duabus
naturis existere credimus: dicere autem duabus
personis compositam, ut nefas vitamus.
34. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: Ita Deus et homo unus est Christus.
Sicut enim ex carne et anima unum dicimus
hominem, et unusquisque habet duos homines in se
(unum carnalem, alium spiritalem; unum visibilem,

alium invisibilem; unum mortalem, alium mortalem);
ita Deus et homo unus est Christus.
35 Qui passus est pro salute nostra: Descendit ad inferos: resurrexit a mortuis.
In quo passus, in quo videbatur, in quo homo
erat, in quo crucifixus, in quo mortuus, in quo
sepultus, in quo resurrexit: quia divinitas impassibilis
est, sed in conjunctione personae filius Dei dicitur
passus, et in vera natura filius hominis est
passus. Descendit ad inferos, scilicet anima cum
Verbo: quia postquam humanitas assumpta est a divinitate,
non est separata a Verbo, sed ipsa anima a
corpore separata est: quia si non esset separata,
corpus non potuisset mori: et iste descensus ad
solam animam pertinet. Resurrexit a mortuis, ut

nobis exemplum resurrectionis ostenderet sicut
propheta ait (Osae VI): Post duos dies suscitabit nos,
et tertia die resurgemus, et in conspectu ejus vivemus.
36 Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
Ascendit ad coelos, scilicet ipsa humanitas quae
fuit passa, sicut angeli dixerunt: Viri Galilaei, quid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.