PL 142, col. 568

Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

statis aspicientes in coelum, hic Jesus qui assumptus
est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum [(Act. I)] . Quia secundum
divinitatem ad nullum potest ascendere locum,
sed ubique totus est. Sedet ad dexteram Dei Patris
omnipotentis dexteram autem Dei non carnalem, non
corporalem (sicut humana habet natura), sed in hoc
loco gloriam Dei convenit accipere, ac si aperte
dicat: Regnat in gloria Dei, et sedere pro regnare
dicitur.
37 Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.
Venturus est in eadem forma, in qua crucifixus,
in qua mortuus, in qua sepultus est, et in qua resurrexit:
non in ea tamen humilitate in qua antea
fuit, sed in gloria et majestate. Et ideo in ipsa forma:

ut videat Herodes et Pilatus quem judicaverunt, ut
videant Judaei quem tradiderunt, ut videant milites
quem crucifixerunt, ut videant impii quem negaverunt.
Vivos: quos ejus adventus invenerit in
corpore viventes. Mortuos: qui mortui erant ab
initio usque in illum diem. Vel aliter, vivos, id
est sanctos, mortuos, id est peccatores.
38 Ad cujus adventum: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis:
In adventu Domini unusquisque, sive justi sive
peccatores, resurgere habent cum corporibus
suis.
39 Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Reddere autem rationem: non fabula verborum,

sed recordatione omnium quae fecit, sive bonum
sive malum, et secundum hoc unusquisque recipere
debet: boni bona, mali vero mala.
40 Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: Qui vero mala, in ignem aeternum.
In vitam aeternam: quia semper erunt boni sine
fine in gloria regnaturi. In ignem aeternum: quia
semper erit malis sine fine poena inferni, et sine
ulla miseratione cum corpore et anima, non consumendi,
sed semper arsuri: et nunquam deficient in
aeternis poenis mansuri.
41 Haec est fides catholica: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
Haec est fides catholica: sicut superius diximus,

ista est fides catholica. Per hoc hic rogat et admonet,
ut unusquisque sacerdos hoc sciat et praedicet.
Quam, id est quam fidem, quisque, id est aliquis.
Fideliter, ut de ea non dubitet. Firmiter, ut nullus
a tua fide te removere possit, nullo schismate vel
haeresi. Et si ita non credideris salvus esse non
poteris.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.