PL 142, col. 58
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
TT. Psalmus David pro ea quae haereditatem consequitur.
C Pro ea quae haereditatem consequitur, Ecclesiam
significat, cujus persona in hoc psalmo introducitur,
quia, resurgente Christo, ad eam spiritualia bona
pervenerunt, id est fides, spes, charitas.
1 Verba mea ÷ auribus: percipe, Domine .. Intellige clamorem meum.
C Psalmus iste, ut superior, ad Christi Ecclesiam
pertinet. Dicendo autem verba mea, oris significat
psalmodiam. Intellige clamorem meum, ut affectum
cordis aperiret petit. Trina ista repetitio unum significat,
cum dicit percipe, intellige, intende, per
figuram metabolem, quae est unius rei sub varietate
verborum iteratio, auris ab auditu dicitur.
2
÷ Intende voci orationis meae .. Rex meus et Deus meus.
C Intende voci, modo dicit, ut declaret orationem
hanc esse perfectam quae inflammat affectus mentis.
Rex meus et Deus meus et quoniam ad te orabo
Domine, ista sententia distinguitur in personis, unitas
tamen credatur in natura, quamvis enim tres
nominet, non tamen intendite, sed intende, tanquam
ad unum dixit.
3 Quoniam ad te orabo, Domine: Mane exaudies vocem meam.
C Ad te orabo, id est, non ad alium, ut pagani et
increduli, tunc se merito credit Ecclesia mane exaudiri,
cum in lucem coelestis conversationis eruperit,
et in exordio bonorum actuum veritatem coeperit
mens illuminata cognoscere. Mane enim deprecatur,
qui in lucida conversatione degere dignoscitur,
mane enim dicimus, cum, discussis tenebris, clari
luminis adventus infulsit.
4 Mane astabo tibi et videbo: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
H. Repetit mane, id est, incipiente luce virtutum in
anima mea, quando tibi stare non alii sed tibi stare
coepero. Non sedere, non jacere, sed stare, et statueris
supra petram pedes meos, tunc per istos gradus
merebor te videre. Vel astabo tibi recte vivendo,
et videbo, subauditur te oculis cordis. C Est ordo,
tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris, quid
enim aliud potest Deus velle, nisi quod ipse probatur
praecipere? sicut ait Isaias, ego Dominus qui
loquor justitiam et annuntio recta [(Isa. XLV)] .
5 Neque habitabit juxta te malignus; Neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
C Nequeunt habitare juxta Christum in beato
regno, qui gehennae cruciatione damnandi sunt.
H Recte illi coram ipso non permanere dicuntur qui
ab ejus regno privandi sunt. Si enim Deus ignis
est, et ignis consumens, quicunque stipula est,
quicunque lignum est, fugit ab igne ne consumatur.
Si vero aurum, ignem non fugit quo purificatur [(Deut. IV)] .
6 Odisti omnes qui operantur iniquitatem: Perdes ÷ omnes .. qui loquuntur mendacium.
H Non dixit, qui operati sunt iniquitatem, sed