PL 142, col. 59
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
qui operantur iniquitatem. Nam habentur odio a
Domino, qui persevevant in peccatis usque in finem
vitae; amantur qui quod operati sunt male, emendant.
Perdes eos, haereticos significat, qui tot
homines cum mendacio occidunt, quot in haeresim
introducunt.
7 Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; Ego autem in multitudine misericordiae tuae.
C Vir sanguinum est, qui humano cruore polluitur,
ille similiter, qui decipit in gratia vivum, ut
haeretici. Dolosus est, qui sciens malum, alienum
operari nititur exitium, ut eum fraude decipiat. Et
est dolus proprie in facto, fraus in verbo. Illi abominantur,
qui Christi praemia consequi non merentur.
A Solent enim abominati dici exhaeredati. Qui
autem consequitur haereditatem coelestem, exsultat
in spe dicens: Ego autem, etc.
8 Introibo in domum tuam; Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
H C Introibunt justi in domum Christi, id est
sanctam Ecclesiam, sive coelestem Hierusalem. C
Templum sanctum, corpus est Domini quod jure
adorat Ecclesia in timore. Quia tunc fides firma est,
quando amore casto et timore, divinitas adoratur.
A Vel templum coeleste: ad quod adoro, dum ei
operibus bonis et orationibus appropinquo, non in
eo vero sed prope et ad ipsum adoro, dum gloriam
Dei non video.
9
Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos; Dirige in conspectu meo viam tuam.
C Postulat a Domino deduci ad aeterna gaudia
mater Ecclesia, quae hic fatigatur diversis angustiis.
Justum est, ut in sua justitia velit Christus suscipere
supplicantes, propter inimicos, hoc est haereticos
et paganos. Unus pravo dogmate maledicendo,
alter non credendo, inimici dicti. H Viam, Scripturam
sanctam dicit, ne male intelligendo, in ea
corruat. A Vel viam qua itur ad te, praecepta accipe.
Istam tuam viam dirige, id est ostende in conspectu
meo, ut prae oculis habeam praecepta, et per
ea me regas. H Dirige in conspectu tuo viam meam,
nec LXX habent, nec Aquila, nec Simmachus, nec
Theodocion, sed sola coine editio, denique in Hebraeo
habetur: Dirige in conspectu meo viam tuam,
sicut in oratione enim Dominica nomen Domini
sanctificari petitur, non quo nobis orantibus sanctificetur
quod per se sanctum est, sed quo petamus,
ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur
in nobis. Ergo et nunc propheta postulat, ut
via Domini, quae per se recta est, etiam sibi recta
fiat.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas; Cor eorum vanum est.
H C Recte enim dicitur, non esse in ore heraeticorum
veritatem quae Christus est, quorum cor vanitas
possidebat, quia nec in corde est, et non solum