PL 142, col. 65
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
est. Constat etiam eum peccatum nullatenus habuisse,
quia peccatum non fecit, ideo innocentiam suam
ostendit.
10 Consumetur nequitia peccatorum; Et diriges justum scrutans corda et renes, Deus
C Petit propheta in persona Christi accelerare
nequitiam peccatorum, id est, ut caro pro nobis cito
crucifigeretur, ut cito suus ascensus clarificetur. Directus
est justus, quando resurrexit a mortuis, et ad
coelorum regna conscendit. Virtutis enim Dei est,
et corda nostra discutere, et corporeas delectationes
intelligere, hoc est corda scrutari et renes.
11 Justum adjutorium meum a Domino, Qui salvos facit rectos corde.
A Justum adjutorium, quia jam justo tribuitur, et
est quasi medicina servans salutem. C Dicit etiam
humanitas, suum adjutorium a Deo Patre, ut nobis
spem in se credentibus suae pietatis largiretur, quod
rectis corde et veniam tribuit et salutem.
12 Deus judex justus fortis ÷ et .. patiens: Nunquid irascetur per singulos dies?
C Justus judex dicitur Deus, quia tribuit unicuique
in fine quod gessit. Fortis quia nullus valet resistere
voluntati ejus. Et patiens, quia quotidie exspectat,
ut convertat se peccans in poenitentiam [(II Cor. V)] .
Irasci enim judicum more dicitur, cum illud in divinitate
non invenitur. Per singulos dies, id est
cunctis momentis, quibus peccata committimus,
nam ubi esset gloriosa patientia, si mox sequeretur
sua vindicta culpam?
13 Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit; Arcum suum tetendit et paravit illum.
C Gladium vibrabit (terret propheta contumaces
Judaeos qui culturis idolorum serviebant) id est unicum
Filium suum sub lucente claritate missurus est.
Vibrare enim illud dicimus quod modo lumen, modo
tremulas umbras ostendit, quod constat de Christi
incarnatione provenisse, quando perfidis tenebras,
fidelibus lumen suae deitatis ostendit. Arcum, scripturas
Novi et Veteris Testamenti accipimus, quibus
contumaces terrentur. Tetendit dixit, ne ejus patientia
remissa putaretur. Et paravit illum, hoc potest
de Deo dici, ut mos ipse sagittantium plene videatur
expressus.
14
Et in eo paravit vasa mortis; Sagittas suas ardentibus effecit.
C Per arcum Vetus ac Novum Testamentum diximus,
unde effectus mortis venit malis, qui ex scripturis
quandoque occasionem mortis capiunt, et sagittis
ipsius vita praestatur. De isto arcu, egressae
sunt sagittae, id sunt apostoli, qui desiderantissimis
animis, hoc est ardentibus, praecepta salutaria uti
sagittae transmiserunt, quibus impii vulnerentur et
fideles curentur. Effecit, id est, operatus est. Et quis
hoc Deus fecit, tamen ecce, etc.
15 Ecce parturit injustitiam: ÷ et .. concepit dolorem, Et peperit iniquitatem.
C Parturivit injustitiam, plebs Judaea, cum videret