PL 142, col. 66

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

Dominum miracula facientem, et de ejus morte tractavit.
Concepit dolorem, quando eos increpavit diversis
parabolis et a sua perversitate illos convertit.
Peperit iniquitatem, quando dixit Crucifige, ordo
praeposterus est. Prius enim suggestione diaboli peccatum
concipitur, deinde parturitur et paritur.
16 Lacum aperuit et effodit eum, Et incidit in foveam quam fecit.
C Lacus dicitur quia ejus fundus latet, et pro
fraude hic ponitur, quem Judae pravitas aperuit, quia
primus nequiter contra Christum fraudem inchoavit.
Effodit, dum eum in sua damnatione perfecit.
Incidit in foveam, in mortis scilicet locum. A Prius
enim fraudator laeditur damno innocentiae, quam alium
laedat damno pecuniae
17
Convertetur dolor ejus in caput ejus; Et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
C Dolor enim dictus quasi domabilis horror, hic
debemus caput pro anima accipere, huic subjecta
sunt peccata obnoxia, quando refrenantur ne perpetrentur.
Vertex enim dictus, quae dextra laevaque
vertat capillos, signat rationem, quae supereminet
menti haec anima si peccatis facientibus inclinatur,
necesse est, ut in verticem, id est supra rationem
ipsius, iniquitas descendat, nam cum supra impios
peccata propria descendunt, suis sceleribus in poenas
debitas destinantur.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus Et psallam nomini Domini altissimi.
C Duobus modis confessio dicitur, cum peccata

nostra satisfactione damnamus, aut dignas Deo laudes
cum exsultatione celebramus. Justitiam qua superbis
resistit, humilibus dat gratiam, quia superbos
facit sua crimina sustinere, humiles vero dignatur
absolvere. Psallere est mandata Domini peragere
et hymnos, voce et intimo corde cantare.
ORATIO EX PSAL. VII.
Scrutator cordium Deus, libera nos a persequentibus
nos, et da nobis in tui exspectatione judicii,
firmam custodiam mentis, ut non retribuamus inimicis
mala pro malis. Per dominum nostrum Jesum,
etc.
PSALMUS VIII.
ARGUMENTUM PSAL. VIII.

C.
Ecclesia laudes majestatemque Domini Christi
decantans, naturam ejus humanam, ad magnarum
rerum dicit crevisse fastigia.
TT. In finem pro torcularibus, psalmus David.
C In finem significare Dominum jam diximus. Pro
torcularibus, Ecclesia declarata est, quae primo ingressu
laudem Domini laeta decantat. A Ecclesia
autem eadem ratione torcular qua area dicitur.
Multis enim variisque similitudinibus eadem res in
Scripturis saepe insinuatur. In area quippe grana a
paleis, in torculari vinum a vinaciis dividitur, ita
in Ecclesia boni a malis non loco sed affectu separantur.
1

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.