PL 142, col. 672
Historiae sui temporis (Rodulfus Glaber), J. P. Migne
Joannes [Gregorius] iste, cognomento Romanus,
frater illius Benedicti [Joannis], cui in episcopatum
successerat largitione pecuniae, repente ex laicali
ordine neophytus constitutus praesul. Sed insolentia
Romanorum hujusmodi adinvenit palliatae sub
dolositatis ridiculum, scilicet ut quemcunque pro suo
libitu in praesentiarum ad pontificatus officium delegerint,
mutato nomine, quod illi prius fuerat, aliquo
magnorum pontificum nomine illum appellari decernunt.
Re vera quem si non meritum rei, saltem nomen
extollat. Praeterea Constantinopolitani ad propria remeantes,
confutata illorum undique tumida praesumptio
conquievit.
CAPUT II. De haeresi in Italia inventa.
Castrum igitur erat per idem tempus in gente
Longobardorum, quod ut erat vocabatur, Mons videlicet
fortis, plenum etiam ex nobilioribus ejusdem
gentis. Hos nempe cunctos ita maculaverat haeretica
pravitas, ut ante erat illis crudeli morte finiri,
quam ab illa quoquomodo possent ad saluberrimam
Christi Domini fidem revocari. Colebant enim idola
more paganorum, ac cum Judaeis inepta sacrificia
litare nitebantur. Saepissime denique tam Mainfredus
marchionum prudentissimus, quam frater ejus Alricus
Astensis urbis praesul, in cujus scilicet dioecesi
locatum habebatur praedictum castrum, caeterique
marchiones ac praesules circumcirca creberrimos
illis assultus intulerunt, capientes ex eis nonnullos,
quos dum non quivissent revocare ab insania, igne
cremavere. Contigit ergo in vicino haberi aliud castrum
nostrae religionis et fidei, in quo quidam miles
aliquando aegrotans ad extremum pene devenerat.
Ad quem utique visitandum ex haereticorum castello
illorum praecipua, juxta morem, veniens mulier, re
vera potius ut evidentior fieret secta ejusdem nequitiae,
protinus ut egrediens domum in qua aeger
decubabat, intraret, repente prospiciens is qui languebat,
vidit intrare cum eadem muliere ad se innumerabilem
exercitum in nigerrimis vestibus faciebusque
teterrimis. Qua vero ingressa, postquam languentis
frontem, ac pulsum pectoris, et caetera, ut
usus habet, manu perlustravisset, pronuntiaretque
illum convaliturum in proximum, domo egressa est,
totaque simul familia cum illa solum reliquere infirmum.
Statim quoque adfuit illi nigrorum, quem viderat,
globus, cui ita, qui videbatur illorum princeps,
infit: « Agnoscis me, inquiens, Hugo? Hoc enim
erat illius aegri vocabulum. Cumque ille respondens
diceret: Tu quis es? dixit ei: Potentissimus potentum,
ac ditissimus divitum ego qui occurro tibi. Si
me tantum credideris facere posse, ut te a morte,
quae praesens imminet, eripiam, longoque vives tempore.
Et ut certissime credas quod spondeo, noveris
meo auxilio meaque industria Chuonradum hoc
tempore imperatorem esse creatum. Tu quippe bene
nosti quod nullus imperatorum ita velociter omnem
Germaniam atque Italiam, sicut iste, suae subjugavit
ditioni. Novi, inquiens aeger, et mirum diu mihi