PL 142, col. 700
Vita S. Guillelmi (Rodulfus Glaber), J. P. Migne
ac caeterorum principum obtinebat locum. Ejus elogium
paucis verbis, sed quae multis libris praestantiora
sunt, complectitur beatus Odilo ejus sub sancto
Maiolo condiscipulus, in libello scilicet de ejusdem
sancti Maioli actis, ubi haec habet: Et ut
pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium
dicam, unus praecipue refulsit qui nuper
rebus humanis excessit, et qui plus nobis omnibus
laboravit, domnus videlicet abbas Willelmus, de cujus
clarissimis actibus, et vita laudabili, et mirabili
conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit
ad plenum referre. Jotsaldus in Planctu de
ejusdem beati Odilonis obitu Willelmum simul et
ipsum Odilonem iisdem versibus celebrat, quos infra
in Odilonis Elogio proferemus. Eumdem vetus
auctor Chronici Fiscamnensis, liberalibus artibus
apprime eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis,
cunctisque spiritualibus officiis. . . . . virtutum gratia
imbutum et illuminatum fuisse scribit. Hinc
nullum ferme fuit in Romano imperio monasterium,
quod Guillelmi curae non commissum fuerit. Quorum
nonnullis ipse praefuit, aut discipulos suos praefecit:
caeterorum vero abbates, qui jam illis praeerant,
suis exemplis ac monitis ad accuratam regularis
disciplinae praxim adduxit. Beatae memoriae, inquit
idem auctor, Willelmus abbas suae religionis affluentia
totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque
multorum tepidos animos sui fervoris
imagine reformabat et accendebat. Eum Sigebertus
ad annum 1027 recenset inter abbates nominabiles,
quorum opera religio ecclesiastica saeculo XI floruit. In Francia quidem et Burgundia. . . . per Guillelmum
Divionensem severitate reverendum.
Denique,
ut habet Glaber loco laudato, quodcunque monasterium
proprio viduabatur pastore, statim compellebatur,
tam a regibus vel comitibus quam a pontificibus,
ut meliorandi gratia illud ad regendum
susciperet. Hinc ipsum quadraginta fere monasteriis
praefectum fuisse idem auctor asserit, quorum
pleraque Chronographus Benignianus recenset, videlicet
praeter Benignianum de quo agit, Verziacense,
Besuense, Reomaense, Tornodorense, Melundense,
sancti Arnulfi Metense, sancti Apri Tullense,
Gorziense, Fiscamnense, Gemeticense, sancti
Audoeni Rotomagense, sancti Michaelis in monte
Tumba, sancti Faronis Meldense, sancti Germani
Parisiense, Fructuariense, sancti Amatoris prope
Lingonas, sanctae Mariae prope Saxonicum-fontem.
Quibus addit Glaber monasterium sancti Saturnini
ad Rhodanum fluvium, quod modo in prioratum
redactum est, monasterio Ambroniacensi subjectum.
5.
Hic omittere non licuit locum egregium Wiberti
archidiaconi de sancti Apri apud Tullenses coenobio,
qui de sancto Leone IX in ejus Vita sic habet libro I,
capite 13: Moxque uti sua erga sanctum et gloriosum
Aprum major erat devotio, domnum religiosae
vitae et conversationis virum jam dictum [(cap. 11)] Guidricum sub nomine abbatis eidem praefecit coenobio,