PL 142, col. 714

Vita S. Guillelmi (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo,
qui regi minus acquiescebat, talia suaderet quae
regali juri nimium resisterent. Ille vero simul et
regina conjux illius propter hoc illi irati, comminati
sunt aliquoties coenobiis ejus damnum inferre maximum.
Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam,
ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut
etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.
Nam cum illorum filius, qui pro suae juventutis
elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur,
jam in regem unctus obiisset, ac
parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet
necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc
accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: Non infelices
enim vos putare debetis, quod talem amisistis;

quin potius felices valde, quia talem habere meruistis.
Ego, inquiens, ex ullo hominum gradu non tam
paucissimos salvos futuros aestimo, sicut de regum.
Qui cum attoniti responderent: Quid hoc dicis,
Pater? Respondit: Non audistis, inquit, sacer canon
quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos
exstitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc juvenem
flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti
requiei datum et a malis liberatum. His dictis ita
consolans illos placabiles fecit, ut viderentur non
habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse
illos per sanctum virum.
22.
Hermannus episc. monachos persequitur, perit. --Quorumdam
etenim nomina aliquando interpretabatur,
sive ad profectum, sive ad detrimentum

ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis
pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris
commiserat, eidem episcopatui quidam Hermannus
praesul datus fuisset, ita coepit exosos
hujus Patris habere monachos cum sua institutione,
ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine,
qui post illum ejusdem loci Pater devotus
exstitit, cui tunc caeterorum cura imminebat, baculo
verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri
relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait:
« Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus
iste. » Nam lingua barbara Herman in nostra homo
errans dicitur. Ac deinde: « Si enim Christi pastor
fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite
illum: verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget. »

Non multo post denique pergens in longinquum
saecularia exacturus negotia, crudeliter obiit, peregrina
potitus sepultura.
23.
Et Leo Vercellensis. --Simili invidia quoque
Leo Vercellensis episcopus ad actus universos
istius Patris exstiterat infestus. De quo etiam talia
narrare solitus: « Hic ergo crudelissimus Leo totus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.