PL 142, col. 715
Vita S. Guillelmi (Rodulfus Glaber), J. P. Migne
est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quae
illius sunt, amaret pro illo. » Affirmabat autem
post mortem et aeternaliter illum esse damnatum:
manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam
quisquis illum odio habuit, exinde poenas luit:
sicuti, vice versa, si quis illum dilexit, mercedem a
Christo percepit illius auctore sanctitatis.
24.
Praeest monasteriis 40, monachis 1200. In
fide Guillelmi precantes exaudiuntur. Rudes docet
orare. Officii divini cura. --Fertilem igitur gratiam
ac dona uberrima a bonorum omnium largitore
Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit;
sed nos, lectoris taedium caventes, plurima
silentio tegimus. Erant namque tam monasteria
quam coenobia atque cellulae monachorum circiter
quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum
bonorum affluebant copiis, fratres vero in ipsis degentes
procul dubio plus mille ducenti. Quibus
inerat fides integerrima, ut quandiu id devote
exercerent quod ab eodem Patre didicerant, nil
mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suae
utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis
saepissime inculcabat a Deo sperare et credere,
quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam
aliquando per diversa terrarum euntes itinera, dum
ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant
soliti: « Domine, in fide patris Willelmi fac nobis
sicut vis. » Nec ullus illorum unquam hoc dicens
ope caruit. Instituit quoque simplicioribus vel idiotis,
e saeculo ad se confugientibus fratribus, orandi
formam, quinque modulis mystice constantem: ut
videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur,
totidem vocum clausulis ad misericordiam
rogaretur. Erat autem hujusmodi: Domine Jesu,
Rex pie, Rex clemens, pie Deus. Subjungebatur vero
singulis, Miserere. Supputabatur namque taliter, ut
si, verbi gratia, in decemnovennalibus articulorum
juncturis, ter et quinquies identidem revolvendo
devote diceretur, psalterii tota series mutuata
persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos
habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur.
Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac
vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parcimonia,
in suorum universis, ac si naturaliter, viguit.
Ipsius etenim sermonis habitudo aequaliter cunctis,
prout videbatur, in gratia erat condita. Pietati
quidem et misericordiae expleri nequit quantum
operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare,
artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus
dogmate, quidquid in psallendo choris suorum
psallebatur, die ac nocte tam in antiphonis quam
in responsoriis, vel hymnis, corrigendo et emendando
ad tantam derexit rectitudinem, ut nullis decentius
ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana.
Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo
ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
25.
Monasteria restaurata. Ecclesia S. Benigni
dedicatur. In qua concionatur. --Erant igitur, ut