PL 142, col. 903
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
partes justitiae posuimus, ut aperte monstraremus
illum proprium cuique tribuisse, et idcirco omnium
gratiam et amorem promeruisse, et ut etiam omnibus
declararetur, quia necesse erat ut quem Deus
perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Bene itaque
de eo omnes in commune senserunt, quia ubique
cunctis et amori et honori fuit. Jam vero de inferioribus
seniores honorabat ut patres, juniores ut fratres,
anus ut matres, virgines ut sorores; omnes
tamen aestimans sibi superiores, cunctis in commune
praebebat familiare consortium et salutare
colloquium. Nulli onerosus, nulli importunus, nullius
honoris cupidus, alienum non vindicabat, imo
magis quod suum erat hilariter alteri concedebat.
Utilitatem propriam negligebat, ut communem
aequitatem custodiret. Benevolentiam et liberalitatem,
quae etiam et ipsae partes sunt beneficentiae,
sive justitiae, ita retinebat, ut in eis nostris
temporibus in suo ordine singulariter solus reluceret.
Omnibus enim in commune volebat benefacere;
sed quibus poterat liberaliter liberalis existebat.
Plus gaudebat datis quam acceptis, sciens
illud felicitatis, istud indigentiae esse, et secundum
Dominicae Veritatis sententiam, beatius esse dare
quam accipere.
CAP. VIII.-- Quod in pauperes munificus fuit.
In pauperes ita munificus erat, ut aliquando non
dispensatorem sed profusum largitorem videres.
Etenim magis delectabatur in faciendis eleemosynis,
quam aliquis gratulari possit in acquirendis pecuniis.
Et quid dicam? Caecorum baculus, esurientium
cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Et
quid dicam? Misericordiae visceribus ultra quam
dici possit affluebat, et, quantum in se erat, nullum
a beneficio misericordiae excludebat. Et sicut in
epitaphio Sabiniani papae legitur:
Hic hominum vitia blando sermone removit:
Nec culpis judex, sed medicina fuit.
Erat certe in hac virtute intantum diffusus, ut ab
imprudentibus in officio hujusce virtutis dijudicaretur
nimius. Sed ille ad hoc objectum eleganter
alludere solitus erat. « Ego, inquit, magis volo de
misericordia misericorditer judicari, quam de crudelitate
crudeliter damnari. » Ut enim ait Ambrosius:
Bonus [ Mss., bonum] est misericors homo,
qui dum aliis subvenit sibi consulit, et in alieno
remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse
hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur,
qui, carne suscepta, maluit in hunc mundum
Redemptor venire quam judex. Unde et iste
vir sanctus, ut praediximus, malebat esse culparum
medicina quam judex. At hoc aliquoties quod offerebatur,
libentissime accipiebat, ut haberet quod
pauperibus distribueret. Implebatur semper in eo
quod dicitur in Evangelio: Omni habenti dabitur, et
abundabit [(Matth. XIII, 12)]
. Vidimus enim multoties