PL 142, col. 904

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

marsupium illius ita exinanitum, ut quod daret fratribus
non haberet, cum subito ex insperato veniebat
sibi sufficiens benedictio, unde sedaretur pertentium
vociferatio. Et ne generaliter haec prosequendo,
ejus aliqua misericordiae opera specialiter
ignorare videamur, quaedam hic sunt inserenda,
satis memoratu digna, quae fidem praebeant etiam
his quae nominatim non sunt ponenda.
CAP. IX.-- Qualiter binis pueris jam defunctis indumenta praestitit, vel sepulturae eos tradidit.
Quodam tempore cum ad sanctum Dionysium
Parisius pergeret, et per publicum iter incederet,
offendit duos pueros famis et frigoris supplicio occubuisse,
et sub oculis omnium, dictu miserabile!

nudos et insepultos in media via jacere. Erat enim
eo tempore fames valida, quae sui magnitudine pene
totas Galliarum sive Aquitaniae oppresserat provincias.
Compunctus itaque vir sanctus tali horrore,
equo desilivit, substitit, pollinctores mercede quaesivit.
Lanea veste, quam vulgo staminiam vocant, a
dorso abstracta, illorum nuditatem propriis manibus
cooperuit, sepelivit, debitum mortuis obsequium
persolvit, sicque coeptum iter tenuit. Si
Martinus per totum orbem celebratur in dimidia
tunica pauperi divisa, cur non et iste secundum
sui speciem celebris habeatur in tunica integra, non
uni vivo, sed duobus mortuis data? Multa proferri
possint similia, nisi succumberent nostrae parvitatis
ingenia. Sed tamen ne silentio premantur omnia,

tunc tali temporis, et deinceps per multos annos
incumbente miseria, in usus pauperum confregit
plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia,
inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris
coronam, indignum judicans talia denegare
pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis
Christi. In thesauris Ecclesiae pauperibus datis
divinis et humanis oraculis Laurentius praedicatur
mirabilis; cui licet istum aequiparare non
audeamus, tamen cunctis quos vidimus moderni
temporis hominibus (quod sine praejudicio
cujusquam dixerim) in suo ordine in hac
virtute praeferimus. Consuluit quibus potuit, et
quibus per se non valuit, alios ut misererentur
rogavit. Cum enim non sufficeret tam acerbae famis

praedictis temporibus omnium miseriis subvenire,
vidimus eum vicos et ecclesias quas poterat circuire,
ad eleemosynas faciendas principes, divites,
mediocres suadere, dulcibus sermonibus ad
misericordiam provocare, eisque inde plenissimam
peccatorum remissionem libera voce de coelis repromittere.
Ita vir sanctus quos non sufficiebat
alere sumptibus, juvabat apud illos quos poterat
sermonibus misericordiam suadentibus. Certe tali
consultu multa millia pauperum cognovimus famis
et mortis evasisse periculum. Nullius miseriam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.