PL 142, col. 905

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

praeterivit, nullius necessitatem despexit, nullius
infirmitatem exhorruit.
CAP. X.-- De clerico contagio leprae maculato.
Denique quidam sanctae Dei Genitricis Aniciensis
ecclesiae clericus, secundum carnem nobilissimus,
leprae contagio maculatus, privatum sibi veluti
tantae corruptioni necessarium juxta Ligerim
fluvium quemdam elegerat locum monasteriolo
quod dicitur Volta contiguum. Quo adveniens
Dei famulus et hoc agnoscens, infirmo compatitur,
solatiari illi in quibus necesse erat, fratribus imperat.
Requirit vero ipse miserabilis sancti viri privatum
colloquium, et ut ad se accedat humiliter
rogat per internuntium. Quod sanctus facere non
recusavit, recolens Dominicae humilitatis exemplum,

qui etiam non rogatus venire voluit ad centurionis
servum. Dum vero ad eum pervenitur,
illius non exhorrescens miseriam, nobis qui videbamus
valde mirantibus, in oscula ruit, amplexatur,
et diu cum illo familiare colloquium participatur.
O virum per omnia laude dignum! qui magis
in homine naturae diligebat praerogativam, quam
alicujus morbi expavescebat accidentem miseriam.
CAP. XI.-- Quam hospes fuit, et quamplures diversae aetatis, diversi generis Christo acquisivit.
In suscipiendis hospitibus festivus erat et jocundus.
Nihil unquam sibi deesse liberalis confidebat
animus, sed in abundantia benedictionis Christi
omnibus largiter erat profusus. Munditiam integritatis

ita inviolabilem custodivit, ut Spiritus sancti
mereretur fieri domicilium et castissimae puritatis
receptaculum. Humilitatis etiam tanta in eo fuit
perfectio, ut ne ad modicum quidem notaretur in
illo superbiae vestigium. Innocentia in illo non mediocriter
reluxit. Ex suo affectu pensabat omnes;
et sicut ille erat alienus a felle malitiae, ita etiam
aestimabat alios nullius doli peste corrumpi posse.
Honestatis decore ita pollebat, ut in omni sua actione
hujus virtutis pulchritudine, tanquam cujusdam
fulgoris resplenderet lumine. Nihil enim inhonestum,
nihil indecorum illa sancta anima videre vel
audire volebat. Veritatem corde retinebat, et ore
proferebat; mendacium vero tanquam pestiferum
morbum modis omnibus cavebat. Humanae etiam

laudis favores non requirebat, neque gloriam suam
in ore hominum ponebat. Si quando vero a confratribus
vel episcopis more ecclesiastico officiosis
obsequiis suscipiebatur vel honorabatur, testor
Jesum advocatum animae ejus, quia talia parvipendebat,
et veluti quoddam nullius momenti pretium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.