PL 142, col. 906

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

computabat. Tamen quia hoc sine scandalo plurimorum
declinare non poterat, exterius quidem fraternum
obsequium suscipiebat, sed interius a proposito
humilis rigoris non discedebat. Conventus fratrum
fortiter tenuit, donec ad ipsa mortis extrema
pervenit. O quam jocundus inter alios procedebat,
quam festivus in illo sancto choro medius stabat, a
dextris et a sinistris prospiciens coronam novellae
plantationis, memor illius versiculi Davidici carminis: Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu
mensae tuae
[(Psal. CXXVII)]
. Et quanto magis augebatur
numerus fratrum, tanto magis quibusdam signis
et certis indiciis declarabat sui animi gaudium. Et
quia multoties videbat quibusdam id oneri esse, solitus
erat dicere: « Nolite, fratres, in augmentatione

gregis contristari. Cujus enim nutu et vocatione
congregantur, ejus providentia et miseratione gubernabuntur. »
Multorum enim monachorum pater
exstitit, quos de diversis conditionibus, diversis
aetatibus et temporibus Domino acquisivit. Alios
namque in pueritia, alios in juventute, alios in senectute
accepit; et quamvis diversis ad eum venerint
temporibus, tamen sub una moderatione discretionisque
virtute, materna charitate, paterna sollicitudine
fovit, nutrivit et ex multis partibus disparibusque
moribus in unum corpus collegit. Quocunque
exibat, quocunque procedebat, tanta sequebatur
eum frequentia fratrum, ut jam non ducem et principem,
sed revera putares eum esse archangelum
monachorum. Hoc enim nomine censebat eum appellandum

in suis sermonibus et epistolis Fulbertus
ille sibi praecordialis amicus, Carnotensis episcopus,
in sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, in
cujus morte studium philosophiae in Francia periit,
et gloria sacerdotum pene cecidit.
CAP. XII.-- De fortitudine.
Jam de fortitudine animi ejus, vel corporis pauca
dicturi, etiam virtutis illius definitionem, juxta veterum
aestimationem adhibere debemus. Fortitudo
est animum supra periculi metum agere, nihilque
nisi turpia timere, tolerare fortiter adversa, vel
prospera. Hac itaque fretus virtute, quam fortis
fuerit in repellendis inimicorum insidiis, quam patiens
in tolerandis, dictu videtur difficile. Cerneres

in illo hoc privilegium patientiae; quia his qui laeserant,
tanquam alter David, majorem rependebat
beneficii gratiam, et his qui oderant potiorem conservabat
benevolentiam. Non valebant hunc adversa
dejicere, nec prospera elevare. O quantas
infestationes, et quam gravissimas insectationes a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.