PL 142, col. 924

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

esse largus, in alienis vero parcus. Allatum est
modicum vas mero plenum, prae se ponit et coepit
more pincernae illud expendi sibi et abbati juxta
recumbenti, et quandiu prandium moras habuit,
uterque prout libuit hausit. Alii vero fratres, qui
erant vegetiores viribus, alterius liquoris utebantur
potu, cui tamen non inerat similis saporis
gustus. Jam epulae defecerant, et a mensa surgendum
erat, cum illud vas, velut inexhaustum, videbatur
adhuc retinere meri pusillum. Tunc verae
pietatis amator blande subridens: Non, inquit,
fratres mei, integram charitatem erga vos modo
habui. Accepto confestim parvo holovitreo infudit
merum, et singulis pro benedictione largitur potum.
Accidit tunc res stupenda. Cum enim essent fratres

fere duodecim, haustis secundum numerum poculis,
vinum illico ultra fluere desivit. Laetantibus
vero inter se fratribus, et quod evenerat stupentibus,
prudentissimus senior infit: Hospes iste
noster uberibus eximiae dilectionis abundare fecit
in exiguo vase vinum praestitae charitatis. Ita opus
per se divinitus factum, alterius religione attestabatur
actitatum. Excellebat enim in illo pura humilitas,
per quam, sicut Apostolus dicit, omnes sibi
superiores seque inferiorem arbitrabatur.
CAP. X.-- De quodam homine a febribus liberato.
Inclyta post haec Urbe relicta, incedens per aggerem
publicum venit ad Taurinense ( Turin ) oppidum,
ubi quidam patiens ardores febrium per ablutionem
manuum ejus orat sibi dari remedium.

Occulte igitur a ministris obtentum recipit infirmus
sine mora sanctitatis beneficium, collaudans aeterni
Patris unicum Dominum Jesum Christum. Sed ne
ad aures Patris perveniretur, alto silentio ab omnibus
occultatur.
CAP. XI.-- De utribus in usus pauperum evacuatis, et iterum divinitus impletis.
Inde ad Alpes Jovinas tendens, jamque arduum
iter conscendens, obviat egenorum turba, quae tota
simul strepebat, ut praeberet stipem necessariam.
Illico munificentissimus Pater jussit exinaniri utres
vino, et egentium dari desiderio; et statim hoc sine
dilatione perficitur. Non multo post aderat competens
hora, qua cibi perceptionem exigebat fragilis
natura. Discumbunt itaque cuncti, et ecce utres

vino vacui, reperiuntur salubri liquore pleni. Obstupescunt
omnes, et pro tanto munere divinae
majestati persolvunt solemnes gratiarum actiones.
CAP. XII.-- De vase vitreo confracto et solidato.
Cum in Pannonia simul cum domno abbate Hugone
essem, quadam die cum venerabili viro
Richardo episcopo, patris Odilonis nutrito et monacho,
coepi de virtutibus ejusdem Patris collocutionem
habere, et ego illum, si qua nosset, ut mihi
panderet, sollicitus eram inquirere. Fuit enim sibi
ipse episcopus valde familiarissimus, et per multa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.