PL 142, col. 925
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
tempora suorum secretorum conscius itinerisque
vel laboris socius. Erat vero inter alia mentio de
vase quodam confracto, et orationibus Patris, ut
fertur, consolidato: unde ego adhuc incertus, ab
illo rei veritatem inquirebam sollicitus. At ille:
Recolis, inquit, frater, illam contentionem Alberici
episcopi Cumani, quam habuit cum Odilone,
senioris Odilonis nepote, de abbatia Bremetensi? Et
ego: Recolo certe et bene reminiscor. Dum illa,
inquit, contentio esset, quadam die ego et praedictus
episcopus in via simul pergentes, et de multis ad
invicem colloquentes, inter caetera coepi eum arguere,
cur supradictam abbatiam injuste sibi praesumpsisset
acquirere, cum sciret illam primum ab
imperatore Conrado traditam esse praedicti Patris
Odilonis ordinationi: et inter alia ei coepi opponere
sanctitatem viri, et quia multum audiebantur ab
illo laudabilia fieri, inter quae etiam fama erat de
redintegratione cujusdam vasis vitrei confracti.
Hoc, inquam, me, respondit Albericus, melius
quam te scire fateor; et quia te ex hoc incertum
video, ne deinceps sis dubius, audi veritatem apertius.
Et ego: Libenter, inquam, audiam, et diligentius
animo recondam. At ille: Quodam tempore,
ille tuus senior, quem dicis, et abbas ad curiam
Henrici imperatoris mei senioris venerat; et
dum ibi maneret, accidit quadam die ut in mensa
imperatoris vas pretiosissimum vitreum Alexandrini
generis cum pigmentis tritis ante eum poneretur.
Ille vero advocans me et Landulfum [ ms.,
Laudulfum], postea Taurinensem episcopum, praecepit
ut ipsum vas cum pulvere pigmentorum ad
mensam senioris Odilonis deferremus, et ei gratia
corporeae salutis daremus. Nos vero, sicut imperator
jusserat, vas detulimus, coram abbate ex parte
Caesaris posuimus, et sicut decebat, humiliter inclinavimus.
At ille humiliter recipiens, vase retento,
praecepit nos redire, et tempore constituto iterum
pro vasculo repetendo redire. Nobis vero redeuntibus,
sicut humanae curiositatis est novas et inconsuetas
res libenter velle inspicere, coeperunt inter
se monachi vas manibus attrectare, alter alteri de
manu ad manum tradere: cum ecce de manibus
vas labitur, et, ut erat fragile, labendo confringitur.
Quod agnoscens vir Deo amabilis, non leviter
contristatus ait: Fratres, non bene fecistis, quia
pro tali vestra negligentia, juvenibus clericis, sub
quorum custodia vas a vobis confractum positum
erat, gratiam imperatoris fortasse abstulistis; sed
ne illis damnum eveniat qui immunes sunt a culpa,
accedamus ad ecclesiam, et Domini super hoc imploremus
misericordiam. Ad cujus imperium ad ecclesiam