PL 142, col. 942
Epistolae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
benignitate et probitate, morumque paternorum in
cunctis repraesentatione, domnus episcopus, ipsi per
omnia fidelissimus et devotissimus, tanta et talia ad
nos veniens narravit, ut indissolubilibus vinculis
charitatis ita nos ejus familiaritati et fidelitati colligaverit,
quatenus nulla unquam oblivione ipsius
memoria a nostris cordibus avelli possit in divinis
obsequiis. Nam quotidie pro ejus pace et salute corporis
et animae, post Matutinas recitamus omnes generaliter
psalmum: Domine, quid multiplicati sunt. Et
per omnes alias horas: Levavi oculos meos, ut Dominus
eripiat animam et corpus ejus ab omni malo, custodiatque
introitum et exitum illius, non solum in praesenti,
sed et in saeculum saeculi. Rogamus praeterea ut
hos missos, quos dominus Santius episcopus et nos
mittimus, usque ad sanctum Joannem conducatis. Vult
enim domnus episcopus sua omnia quae ibi dimisit, secum
habere. Argentum, ut opus quod in nomine ipsius
et in nomine regis defuncti super altare sancti Petri
coepimus, ad perpetuum memoriale sui, et supra
dicti regis perficiat. Ornamenta vero divinis officiis
consecrata penes se quandiu vixerit vult esse. Nam
de auro quod ad nos veniens secum detulit, duas
listas tabulae majoris altaris, dexteram videlicet et
sinistram, quae destructae erant, sicut scitis, jam perfecit.
Subteriorem vero quae remanet, et de vaccis
quas apud sanctum . . . . .
EPISTOLA III. AD DOMNUM GARSEAM.[ Ubi supra. ]
Morum probitate regalia decenter sceptra regenti,
domno GARSEAE religioni . . . . . . . ODILO cum grege Cluniacensium
pauperum sibi commisso, firmam cum
fratribus et amicis, omnibusque vobis jure subjectis
pacem in Domino, ac de cunctis inimicis victoriam
cum triumpho.
Gaudemus, et omnipotenti Deo gratias referimus,
quod vos sublimiter et gloriose tam in sui dilectione
et notitia quam in saeculari semper audimus crescere
et proficere potentia. Sumus itaque ex indissolubili
familiaritate et societate qua olim patri vestro probamur
copulati, ita in vestra fidelitate devoti, ut pro
vestra vestrorumque salute et incolumitate, atque
de cunctis inimicis vestris victoria Deum exoremus
assiduis precibus, poscentes ejus clementissimam
benignitatem, ut sic cuncta vestra secundum suam
voluntatem nobiliter disponat, quod post praesentem
gloriam et felicitatem, ad coelestia gaudia vos perducat.
Praeterea, licet non sine rubore, pandere cogimur
vestrae sublimitatis munificentiae nostrae inopiae
necessitatem, qua jam per duos et eo amplius annos
affligimur continue; nam generalis totius regni paupertas,
famis quoque et inopiae nos opprimit calamitas,
sicut et alios nostrae vicinitatis compatriotas:
quod periculum ut evadere possimus, vestro adminiculo,
si placet, perquam plurimum indigemus.
Pacem et victoriam atque perpetuam vitam ut Dominus
vobis concedat, tota nostra fraternitas et optat
et orat. Vale.
EPISTOLA IV. AD MATRONAM R . . .[ Ubi supra. ]