PL 142, col. 943

Epistolae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne · Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

Nobilissimae matronae R. frater ODILO fideles orationes.
Mirarer, domina, valde cur me ignotum et immeritum
toties salutationibus tuis laetificas, muneribus
amplificas, nisi illam maternam bonitatem agnoscerem
et in te sentirem, quae omnibus tam notis quam
Ignotis, promeritis et immeritis, communis et aequalis
esse solebat. Unde non ad mirandum, sed ad
gratias referendum totus convertor, scilicet de

HUGONI et charissimo fratri ALMANNO, ODILO
presbyter, in Domino salutem.
Cum residerem praeterito tempore paschali, in
claustro Romani monasterii, pridie quam patris
nostri Maioli superveniret solemnitas, unus e fratribus,
nomine Joannes, qui, secundum sui nominis
congruam interpretationem, Domini gratiae ditatus
est munere, incoepit inquirere in quo volumine eadem
nocte lectiones deberet adnotare. Ad quem
ego: Consequens est ut in hujus patris memoria
beatissimi patris Gregorii recitentur eloquia, quippe
quia idem pater, dum advixit, eadem studiosissime
frequenter et audivit et legit, et, cum libuit, de eisdem
facundo sermone disseruit. Exempto post modicum
vespertinali officio, ac praefinito diurnae servitutis

tempore, tam ordo quam necessitas invitabat
nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens
et deflens non modo damnum rei familiaris,
sed et insolitae calamitatis et inauditae miseriae ingens
Post apostolorum et evangelistarum sacrosancta,
divina et salutaria documenta, ac victoriosissima
et invictissima beatorum martyrum gloriosa certamina,
tertio, ut ita dicam, loco, praestitit divina dignatio
Ecclesiae suae nova solatia, luminaria videlicet
amore ardentia, sermone lucentia. Apostolicos dico

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.