PL 142, col. 946

Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

obtinere. Processu vero temporis, post transitum videlicet
supradicti piissimi patris, per beatum Maurum
ejus discipulum omnis pene Gallia ejus institutionis
et religionis suscepit exordium. Deinde per
eum et eos quos ipse ad justitiam erudivit, per plurima
temporum spatia, eadem religio ad cumulum
perfectionis excrevit, eis ab hac vita decedentibus,
justitia rarescente, nequitia crebrescente, et matre
omnium bonarum virtutum disciplina tepescente,
coeperunt studia Patrum piorum deficere, et sicut
per religiosos et fervore sancti Spiritus plenos sanctae
institutionis norma gradatim perfectionis accepit
augmentum, ita per negligentes et desidiosos
paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi
perniciosa defectio usque ad tempus illud irrepserat

latitando, quo favente Willelmo Christianissimo
Aquitanorum principe, beatae memoriae abbas,
Berno nomine, in partibus Burgundiae, cespite Matiscensi,
pago qui vocatur Cluniacus, monasterium
coepit construere et, in quantum potuit, in eadem
constructione elaborare studuit et piae devotionis
affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit
effectum. Hujus enim merito et exemplo, plures
tranquillum portum monasterii requirentes convertuntur
de saeculo. Ex quibus omnibus unum excipiendo
recolimus et recolendo excipimus, quem ad
salutem multorum provenisse comperimus.
Fuit vir ille, Odo nomine, vir per cuncta laudabilis,
beatissimi Martini Ecclesiae Turonensis pontificis
fidelis devotissimus, et ejusdem Ecclesiae clericus

et canonicus. Hic etenim vir honestus et humilis,
admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam
supradictus pater ab hac luce discessit, ad regimen
abbatiae multorum fidelium electione successit.
Deinde qualiter ad culmen virtutum pervenit, studiis
ejus narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit
felicis memoriae, Heymardus nomine, beatae
simplicitatis et innocentiae filius. Hic in augmentatione
praediorum et acquisitione temporalis commodi adeo
studiosus fuit et in observatione satis devotus. Hic et
amissionem temporalis luminis et quidquid sibi adversitatis
accidere potuit absque omni murmuratione et
indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir ob meritum
patientiae simplicis et innocentis vitae tanto
talique a Christo ditatus est munere ut, ejus tempore,

ad amorem monastici ordinis auctorem nostrae
salutis beatum Maiolum dignatus sit accersere. In
hujus vero conversionis obsequio, multum valuit
venerabilis viri Hildebranni dulcis collocutio et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.