PL 142, col. 947

Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

spiritalis suggestio. Hic cum esset ex prioribus
Cluniensibus monachis, et ejusdem monasterii praepositus,
bis invitatus ut officium abbatiae susciperet,
sed noluit, quia semper plus obedire quam praecipere
et magis subesse quam praeesse voluit. Putat
me aliquis forsitan desipuisse idcirco quia, cum de
beato Maiolo disponerem scribere, de superioribus
me tanta contigit edixisse. Non enim quis credat
fortuitu accidisse, sed de industria provide factum
esse. Quidquid enim in superioribus de justis et
sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui
volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere
cognovimus.
Fuit vir iste, beatissimus pater noster Maiolus,
praeclaro stemmate ortus ac nobilibus parentibus
pervigili cura ad ipsa infantia nobiliter enutritus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.