PL 142, col. 948
Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
Procedente pueritiae tempore, addictus est ecclesiasticis
studiis, ut imbueretur litteris spiritalibus.
Superno igitur nutu et divina providentia actum est
ut tam bonae spei puer tunc in divinis actibus arctius
intentus esset, ut totum adolescentiae tempus sine
periculo castitatis transigeret, et ita factum est ut,
per totum vitae suae spatium decus in corpore suo
retineret virgineum. Juvenili jam imminente aetate,
altiora et potiora in divinis, acriora in humanis studiis
et graviora non distulit attentare, et ideo per
utramque exercitatus doctrinam non timuit accedere
Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc
urbem philosophiae nutricem et matrem, et quae
totius Galliae, ex antiquo more et ecclesiastico jure,
non immerito retineret arcem, Antonium, virum
eruditum et prudentem, in liberalibus studiis habere