PL 142, col. 949
Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
voluit praeceptorem. Postea vero multo magis
exempla secutus Antonii illius magni et solius Christi
discipuli, quam studia istius Antonii saeculari professione
philosophi. Postea vero a supradicta urbe
ad civitatem Matiscensem a proceribus patriae et civibus
suis, videlicet cognatis et amicis invitatus veniens,
ut erat vir religiosus, religiose aliquantulum
apud illos manens, cujus vita laudabilis et admirabile
studium non potuit latere supradictae civitatis
episcopum. A quo humiliter invitatus, consultu
clericorum et civium, ut in eadem Ecclesia non dedignaretur
administrare archidiaconatus officium.
Vir quippe, ut erat humilitatis gratia praeditus,
parere non distulit quo sibi divinitus per ministerium
pontificis imperari cognovit. Et, ut res postmodum
late patuit, totum illud negotium ad majoris
utilitatis dirigebatur cumulum.
Suscepto denique tantae dignitatis officio, talem
se exhibuit ut Deo placeret et mundo; non mundo
in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi
reconciliato Deo Patri. Habet enim praedicta
civitas vicinum monasterium, quod multis videtur
spiritalibus studiis decentissime adornatum, ad
quod jam dictus senior, a patre monasterii et fratribus
frequenter accersitus, cum quibus et frequens
habebat colloquium et spiritale contubernium. Inter
ipsa denique dulcissima colloquia et mutua sincerissimae
charitatis obsequia, videntes fratres supradicti
coenobii mentis intuitu ejus angelicam faciem,
audientes cordis auditu mellifluam facundiam,
desiderabant ut eum possent sibi acquirere fratrem,
quem postmodum habere merentur et patrem. Erat
ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille
senior Eldebrannus [Hildebrannus], de quo supra
diximus, ut evenire posset elaborabat ardentius.
Generabat jam in eo gratia Domini contemptum
saeculi, secundum et votum fratrum supradicti
coenobii. Quid plura? Deposito ecclesiasticae dignitatis
officio, spreto mundanae nobilitatis supercilio,
relicto saeculari et amicorum et parentum consortio,
ut libere posset servire vero Regi Christo, totum
se subdidit coelesti magisterio. Nec multo post
condicto tempore, certo die ad monasterium veniens