PL 142, col. 960

Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

per Alpes Julias usque ad juga Penninarum Alpium
rapido cursu pervenit, ibique impietatis suae frena
relaxans, per multorum temporum spatia Christiani
nominis populos diversis infestationibus et calamitatibus
afflixit, alios occidendo, alios capiendo, alios
bonis suis omnibus exspoliando, impietatis suae vota
taliter tyrannica exercitatione complevit; inter caetera
mala quae populus ille nefandissimus gessit,
beatissimum Patrem Maiolum, a liminibus apostolorum
redeuntem, fraude et insidiis cepit, rebus omnibus
exspoliatum, vinculis alligavit, fame et siti
afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum
pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum
Domino protegente evasit illaesus, et ejus injusta
captio expulsionis illorum et perpetuae perditionis

fuit occasio. Sicut vero, post passionem Christi, Judaei
sunt a suis exsulati, ita, post captionem servi
illius et fidelissimi ejus famuli Maioli, Sarraceni a
finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum
et Vespasianum, Romanorum principes, Dominus
a Judaeis vindictam exercuit, ita per Willelmum
illustrissimum virum et Christianissimum principem,
meritis beati Maioli jugum Sarracenorum ab
humeris Christianorum deposuit. Et multa terrarum
spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica
dominatione potenti virtute eripuit. Sed, his dictis,
necesse est ut ad proposita redeamus.
Quae sunt quae proposuimus? Praesagium quoddam
memorabile, favens accidentiis temporibus beati
Maioli supervenientibus. Quae sunt illa accidentia?

Sarracenorum improvisus adventus, Christianorum
afflictio, monasteriorum et urbium destructio, ipsius
beati Maioli captio, redemptio, et liberatio, et
ejusdem ferocissimae gentis a Christianorum finibus,
Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud
praesagium memorabile? Praecessit enim crudelissimam
infestationem Sarracenorum rabies inaudita luporum
in illis maxime partibus, in quibus post transitum
maris totus Sarracenorum efferbuit impetus.
Diximus pro modulo qualiter liberata est fidelium
multitudo a Sarracenorum persecutione, dicamus pro
posse quo ordine liberata est patria a luporum infestatione.
Fuit eodem tempore quidam miles in illis
partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus,
jure haereditario caeterisque bonis et divitiis ditissimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.