PL 143, col. 1296
Epistola de Eucharistae sacramento (Adelmannus Brixiensis), J. P. Migne · De viris illustribus sui temporis (Adelmannus Brixiensis), J. P. Migne
tribuatur: sicut sensus carnis paulo ante docebatur
non posse ad rationis excellentiam ascendere,
ita profecto et minus forsitan valet ratio ad hoc in
scrutabile arcanum aspirare; et tamen firmiter tenemus,
verissime confitemur, animam incorpoream
per aquam corpoream renasci, atque in eum statum
quo fuerat Adam nondum praevaricans, reparari.
Deum quoque ipsum, cujus aenigma omnem superat
intellectum, non solum novimus esse quod infideles
fateantur, verum etiam unum eumdemque trium
personarum incircumscriptum, ubique illocaliter totum;
neque tamen sensu aut ratione habemus hoc
comprehensum.
Videntur multa deesse.
Nec minus Pythagoreis indulgebat fidibus.
Charitate Sigo noster plenus atque gratia,
Multa praebens ore, manu advenis solatia,
Singularis organali regnabat in musica.
Lambertus Parisiacum, Engelbertus Genabum,
Occupabant lectionum otio venalium,
Quaestum de pube Francorum captantes non modicum.
Martini quoque concivem, sed non aeque sobrium,
Dignum duco memoratu Rainaldum Turonicum,
Promptum lingua, stylo largum, valentem grammaticum.
Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia.
Ligerim flavum revisens ab Jordane et Solyma,
Occidisti propter Mosam sub Virduni moenia.
O et te dira peremit aemulorum factio,
Postquam missus es Europeam perflagranti studio,
Scholas multas expilasti, Waltere Burgundio.
Proh! si nunquam revertisses ad fines Allobrogum,
Quanta nunc auctoritate decorares Latium!
Docens quidquid revexisti ab hortis Hesperidum.
Quis te tandem, sacer heros, satis saepe fleverit?
Cujus hos et multos plures officina protulit,
Quorum quisque prae se tulit, quod te usus fuerit.
Raginbaldus Aggrippinas, vir potens ingenio,