PL 143, col. 1375

De quadratura circuli (Franco Leodiensis), J. P. Migne

Quanquam ego, si ejusmodi rerum abundantia
pollerem, haud unquam in animum subrepere auderet
tantae nobilitati tantaeque dignitati ex eisdem
munuscula offerre. Haec enim cum principum largitione
distribuuntur in vulgus, indigentiae et necessitati
subvenitur; cum vero eorum oblatione ipsorum
principum benivolentia comparatur, procul dubio
avaritia illorum occulto quodam elogio exprobratur;
neque enim redimi muneribus possent, si non
eos, quod nimirum accidit, ex illo avaritiae monstro
ipsa munera delectarent, etc. Itaque hac via adductus
sum ut ederem libellum de circuli quadratura,
imperitia plurimum renitente, sed ad temerarios
ausus perurgente devotione. Hoc igitur opus quoniam
Quadratura circuli inter occultas rerum adeo est
abstrusa naturas ut de ejus ratione nemo hodie vel
dubitaret, nisi Aristoteles, quem etiam inventorem
ferunt, ipsius mentionem praedicamentis suis indidisset.
Ejus itaque scientiam haud dubiam ferunt
usque ad Boethium perdurasse; illo autem sublato,
ipsa quoque omnis simul interiit, praeter solam dubitationem
quae talis ac tanta est ut in ea omnes
Italiae, Galliae, atque Germaniae defecerint sapientes.
Siquidem hanc noster Adelboldus, hanc maximus
doctorum Wazo, hanc ipse studiorum reparator
Si tu is esses, praesul eximie, cujus suae laudes
animum delectarent et pascerent, nulla facundia
satis esset his quae tum de te ipso, tum de avis, de
proavis deque universis majoribus tuis, non modo
Romanorum sed Graiorum quoque principum illustrissimis,
de horum nobilitate, de dignitate, de
gloria, de potentia, de copiis, de amplitudine rerum,
de praeclarissimis factis, de virtute, de sapientia,
de meritis ipsorum jactari valerent. Virgilius
cupiens a parentibus magnificare Augustum, Aeneida
XII libris conscripsit; quanto pluribus opus
esset, si quis vellet colligere quae primus, quae secundus,
quae tertius gessit Octonum? quorum primus
ab Henrico patre suo suscepit regnum, sed
filio reliquit imperium; pater apud Theutones primus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.