PL 143, col. 1376
De quadratura circuli (Franco Leodiensis), J. P. Migne
edictum est, te ad studia nos beneficiis invitante,
alterius opus nisi tuum esse non poterit.
Quamobrem certus esto omnem ejus diligentiam,
sive penitus reprobandum sit, sive in parte corrigendum,
sive ex toto provehendum, id tua maxime
interesse. Habes enim quamplures et Tuccas et Varos,
quibus minime sit moris alienis studiis invidere.
Horum fidei, horum charitati laborem nostrum
committes, ut non tantum superflua resecent, sed
erratis quoque adhibeant, te probante, correctionem.
Itaque hoc opus suae emendationis opera castigent,
ut non sit indignum quod tuo nomini, veluti
cuidam numini, debeat consecrari.
DOMNI FRANCONIS LIBER PRIMUS INCIPIT DE QUADRATURA CIRCULI.
Gerbertus, multique alii studiose investigarunt;
qui si effectu potiti fuissent, num id ab illis profectos,
quorum aliqui adhuc supersunt, universos
lateret? Et Gerberti quidem geometricus libellus
habetur, aliaque ejusdem scripta, a quibus, ni
fallor, nunquam exclusisset, siquidem ejus diligentiae
super hac scientia compertum fuisset. Nihil ergo
volumus promittere, praeter studium et laborem,
qui primo sudabit in illa quaestione, quae plurimum
etiam fatigavit majores nostros, de comparatione
videlicet angulorum, etc.
PROLOGUS TERTII LIBRI.
regnavit; filius apud ipsos primus imperavit.
Et quibus, nisi illis, Germania debet, quod sibi
cum cuncto orbe ipsa exsolvit tributum Italia? Per
quos alios nostri imperatores Romani sceptri facti
sunt successores? Vellem mihi diceres o Maro,
quid tale contulit vestro Latio ille tuus, ille pius,
ille magnus, ille dea natus Aeneas. Agnosce, Auguste,
quanto sit infra tuum genus, piis et praeclaris
Octonibus comparatum. Sed esto fuerit talis Aeneas
ille, quid tua refert? Tu enim Aeneam vix millesimus
attingas nepos. Putasne igitur Octonum nepos,
si qualem tu Virgilium haberet, qui eum extolleret
a laude parentum, putas ne tuam famam quanta gloria
offuscaret? etc.