PL 143, col. 382
De mensura astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne
compositioni, sed intricatae rei studens explicationi.
In qua re si quid indocta obsequentis peccavit
temeritas, benigna jubentium amicorum indulgeat
charitas, totumque suo potius delictum ascribat
studio, quae imbecilli tam grave non pepercit
onus imponere dorso.
Tu igitur, tu anime mi, utcunque alii ferant haec
mea scripta legentes, gratanter, ut amicum decet,
quomodocunque descriptam simplicem praefati instrumenti
accipe mensuram; ut, si te postmodum de
ejus ratione aliqua cognovero permovere, ea tecum
alacris, suppetente alias otio, pro posse studeam
vestigare.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quomodo circuli aequinoctialis, colurorum solstitiorumque in astrolabio inveniendi sint.
in tria divide, ut scilicet unaquaeque tertia 30
partes capiat; et duas tertias c contiguas in 5 singulas
partire, unamquamque quinarum partium 16
de 90 partibus subintelligens claudere.
Ex his quinque partibus, 4 utrinque circa c secerne,
et punctis superius f, inferius g inscribe.
Sicque inter c et f, itemque inter c et g, 24 partes
de 90 inclusas noveris esse. Postea in puncta e et f,
vel, si mavis, d et g, posita regula, vide in quo
loco lineam, ab oriente in occidentem per b a c ductam,
extra circulum tangat, ibique nota b impressa,
circini pedes in a et h figito, et latiorem solstitii hiemalis
circulum centro a, et intervallo h
circumducito. Item in puncta e et g, sive d et f,
regulam pones, et ubi lineam praedictam b a c tangit,
notam i infigens, nihilominus, fixo in a et i
circino, minimum aestivi solstitii circulum centro a
circinato.
CAPUT II. De almucantarath.
His circulis ita inventis, quodcunque clima constituere
velis, ejus climatis altitudinis quot sint
gradus vide, utpote primi climatis 15, secundi 23,
tertii 30, quarti 36, quinti 41, sexti 45, septimi 48.
Et tot partes de 90, a c versus e, secerne; itemque