PL 143, col. 387

De mensura astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

3.
74.
Gemini.
Algon.
Pes dextri Sagittatoris.
19.
66 vel 5.
Leo.
Halhazhoch.
Sinister humerus Sagittatoris.
26.
72.
Cancer.
Alrucuba. Egregez.
Hoc modo Alhancabuth mensuratum totum, ubicunque
vacat, diligenter facias perforari et perpoliri,
relicto tamen zodiaco et partibus aliorum circulorum,
quos dixi, cum stellis suis, et quadam regula
per Pisces et Virginem secundum alium colurum
ducta, quae ipsos videlicet cum medio centri circulo
possit continere ad ejus relictis soliditatem, ut cum
alicui superpositum climati per axem, quem Alchitob
vocant, circumvolvitur apparentibus per apertum
cunctis ejusdem climatis perigraphis, ortus, occasus
exaltationesque signorum et stellarum, ratioque
horarum liquido declaretur, sicut per ipsius ortus
[ cod., ortis] experientiam et usum manifeste scire
volentibus approbatur.
CAPUT VII. De partitione Umbonis.

Hoc ita perfecto Umbonem, qui ipsam matrem
Walzacoram circumdare, et cunctas climatum tabulas,
ipsumque superpositum Alhancabuth debet
circumcludere, primo in quatuor aequa, ut videlicet
praefatis conveniat coluris, divide. Dehinc unumquodque
quartorum in tria, et horum unumquodque
in sena partire, ut videlicet totus Umbonis circuitus
lineis rectis distincta 72 paria contineat intervalla,
et unumquodque horum intervallorum interius, ubi
prominens in Halhancabuth Almeri attingit, in quinos
adhuc gradus discerne, ut circuiens Almeri dierum
et horarum longitudines possit computare.
CAPUT VIII. De partitione signorum, mensium et dierum.
Restat postica walzacorae planities metienda omnibus
zodiaci gradibus, signis, mensibus et diebus
anni insignienda. Cujus extremos circulos, in 4 itidem
aequa rectis lineis per centrum ductis divisos
eadem qua et praedictum Umbonem mensura distinguas,
ut videlicet unusquisque quadrans primum in
tria, et illa in sena, id est 18 intervalla, totus vero
circuito in 72 divisus sit, et unumquodque horum in
quinos dividatur gradus, qui simul 360 complebunt.
Sub his vero proximum circulorum intervallum tribus
in unoquoque quadrante signis dispertiatur, et
eorum vocabulis inscribatur, a linea videlicet occidentali,
id est dextera, usque ad summam australem,
cui suspendicularis incatenatur circulus contra
mundum Aries, Taurus, Gemini. Abhinc usque ad

orientalem, id est sinistram, Cancer, Leo et Virgo.
Inde usque ad imam septentrionalem Libra, Scorpius
et Sagittarius. Et dehinc ad occidentalem Capricornus,
Aquarius et Pisces revertantur; et unicuique
signo sexies quini, id est, 30 de praedictis 160 totius
circuli gradibus deputentur.
Sub hoc item aliud circulorum intervallum mensibus
duodecim, a medio fere signorum ad se pertinentium
inchoantibus, distribuatur, eorumque nominibus
insigniatur. Et sub hoc item intervallum aliud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.