PL 143, col. 392

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

per latitudinem exterius amplius pateant.
Quarum media est linea diagonalis Meridiei, cujus
ex utrisque partibus simul cum ipsa geminatis senis
duodecim horarum meta constituitur, et impressis
nominibus singulae denotantur, et haec nomina sunt
illorum Arabica, quae subtus vides inscripta formulae.
Quarum linea dextera antemetidianas, sinistra
autem postmeridianas horas cauta discretione insignat,
et diligenter inhaerentibus obtutibus adhibito
horoscopo demonstrat. X.
XII
Ethesiafer.
XI.
Aldimata.

Alhansira.
IX.
Ethezea.
VIII.
Ethemima.
VII.
Escebea.
III.
I. hora.
Elewiul.
II.
Athenia.

Atheziza.
IV.
Arrabea.
V.
Alcamiza.
VI.
Escendelisza.
In superiori autem medietatis regione hemicyclos
et integros etiam orbiculos artificiosa industria machinati
sunt, quos dicunt Omucantarath, id est progressionarios
solis, qui frequenti circuitione et crebra
retorsione, alii extractiores, alii contractiores,
certa et necessaria locatione coronantur, in quibus
magna instrumenti hujus consistit efficacia. In quorum
intervallis gradus ascensus et descensus solis

diurni et menstrui geminato in utrisque partibus 90
permetiuntur. Sunt ergo in hac walzacora quindecim
orbiculi, quibus singulis sexquipertitis 90 completur
numerus, id est quadrans totius circuli. Qui
tamen orbiculi simul cum numero secundum horologiorum
mutationes pro situ locorum et climatum
aut majorantur aut minuuntur, quod alias lucidius
clarebit. Cujus in extremis coronata labris gyratione
prominens umbo tenaci soliditate affigitur, quem
dicunt Alnogiza, qui in altum porrectus eminentes
aliorum climatum tabulas in se suscipiendo concludit.
Ad quas concipiendas frons ejus parvo terebratur
foramine, cui acuta tabularum infiguntur
capitula: Quod foramen meridianae respondet regulae.
Cujus crassitudo non altius extollitur quam

tabularum capacitas.
Dehinc ejus exstanti laterali vertice perforato
suspendiculares inferuntur circuli, vel magis incatenantur.
Quibus cohaerentibus quandolibet, ad radium
solis percipiendum sublevatur; cujus etiam
epiphania summa diligenter polita dividitur per
partes tetragonas partibus 360 aequatis per quinquepertita
intervalla; quae, si subtili discernuntur partitione,
ad multiplices pertinent utilitates, ex quarum
impressa ratione, quod praecipuum est, certissime
naturales noctium et dierum cognoscuntur horae cum
augmentis et detrimentis, ut in sequentibus aptius
admonebitur.
Eisdem etiam perigraphiis caeterae exarantur tabulae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.