PL 143, col. 396

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Alhidadae denotaverit, ipse est gradus solis quem
quaeris; ut puta si posueris Alhidada super vigesimum
diem Aprilis, ejus summitas quintum gradum
Tauri insignat. Quem gradum ex alia parte in Alhancabuth
in suo loco denota. Hoc in loco admonendum
est ut progressio calculationis tuae in his secundum
solis circuitionem contra mundum fiat, quasi a
dextera ad sinistram. Nam Chaldaica astutia seu
calculando seu scribendo ita progreditur.
Gradum solis jam insignitum in Alhancabuth
pone super primum Almucantarath aut super lineam
orientalem, et considera quod signum et quis gradus
ultimo Almucantarath vel lineae occidentali
immineat. Ipsum enim nadair solis.
Poteris et per Alhidada utrumque, id est, gradum
solis et oppositum ejus simul invenire, consideratis
ex utrisque ejus partibus summitatibus, quod satis
indaganti patet; quia, sicut cum gradu solis semper
dies oritur, ita cum nadair solis nox. Insuper et
ortus diei et noctis per diametrum hemisphaerii
[zodiaci] fiunt. Nam de 180 partibus hemisphaerii
5 gradibus horae cuique attributis dies clauditur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.