PL 143, col. 397

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Est nempe eadem et par versatio orientium et occidentium
per horizontem coelestis sphaerae, ut per
astrolapsum probari potest. Quibus inventis, impressam
notationem diei et noctis diligenter impone.
Nam harum cauta administratione alia omnia facile
patebunt.
CAPUT V. De concipienda solis altitudine et caeteris horis diei.
Dehinc si vis scire certas horas diei, debes invenire
altitudinem solis, quam Arabice Erufamazeat
appellant, qualibet hora volueris. Dicimus autem
altitudinem solis cursum ejus, per quem ipse a
primo suo ortu paulatim quasi per gradus impetu
mundi contraeunte a terra recedens ad altiora
ascendendo spatia coeli, vel descendendo ad inferiora

procedit. Nam adhuc dum summitas ejus vix
ab horizonte procedit, si astrolapsum adhibueris,
videbis insidiente Alhidada lineae orientali inevitabiliter
radium solis ambo ejus foramina perlustrare,
hinc ascendendo altiora visitare et usque ad meridianam
pervenire lineam, descendendo in eadem
ortus sui linea occumbere.
Quota autem sit solis altitudo qualibet hora, sic
inquisitione procedente invenies. Accepto astrolapsu
intentius temet oppone soli, ita ut sinister humerus
soli sit objectus, ipseque astrolapsus de manu tua
suspendatur dextera versa ad te ejus postica planitie,
et ipsum Alhidada diligentius oculis solis oblatum
crebra vertigine torqueas itus et reditus, quoadusque
solis radius ambo normaliter perlustret

foramina. Quo viso diligenter mentis et corporis
inhaerentibus obtutibus, fida adnotatione ab orientali
linea per quinquepertita intervalla computando
designes numerum, quem summitas Alhidadae in 10
denotat partibus. Quotuscunque vero est numerus,
tota est altitudo solis.
Quo fideliter observato et memoriae commendato,
verte anticam planitiem astrolapsus ad te, eumdemque
numerum in altitudine solis deprehensum inter
ipsos sesquipertitos adinveni sic. Da unicuique intervallo
6, a primo incipiens Almucantarath, quoadusque
acceptum reperias numerum, si est ante
meridiem, in orientali parte; si post meridiem, in
occidentali parte. Quo invento gradu solis in Alhancabuth
insignitum superpone altitudini solis, et inferiori

regione considerato nadair solis, cui supersidet
horae, ipsa est praesens hora quam quaeris. Similiter
singulis quibuslibet horis diei experire veritatem
sive per aestivum sive per hibernum tempus nulla
ancipiti ratione intervacillante. Hoc dignissimum
ad diurnum horarum celebrandum officium, et pernimium
ad scientiam videtur utile, quanto gratius et
decentius cuncta tunc procedunt, dum cum summa
reverentia debitis horis sub regula justi Judicis, qui
in nullo vult falli vicissitudinis obumbraculo, Dominica
ministeria convenienter peraguntur.
CAPUT VI. De altitudine stellarum et horis noctis.
His ita cura acquisitis et per certissimas horas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.