PL 143, col. 399

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Hactenus artificialibus horis digestis de aequinoctialibus
et inaequalibus deinceps dicam. Et in primis
dicam quomodo dividuntur 360 partes per horas
aequinoctiales et inaequales, quas Arabes Muzzewine,
id est aequales dicunt, et Ezemenie, id est inaequales.
Si vis scire quot horae Muzzewine habeantur in
toto circulo zodiaco, id est 360 partibus, divide
medietatem ejusdem numeri, 180, per 12 horas
aequinoctiales, sic ut unicuique horae 15 partes, id
est, tria quinquepertita intervalla attribuas, et procul
dubio reperies in ipso hemispherio 12 horas
aequinoctiales. Similiter in altero si feceris, totidem

adnotabis. Nam 15 viginti quatuor 360 sunt. Unde
semel revoluta tota sphaera in die et nocte viginti
quatuor horae reperiuntur.
Si vis autem scire quot horae Ezemenie, id est
inaequales, in eodem numero fiant, da unicuique undeviginti
partes, et nimirum reperies in toto circulo
19 horas inaequales, et ideo hora aequinoctialis 15
partes habet, quia, multiplicatis 15 per 24, erunt 360.
Nam totidem horae reperiuntur per 360 partes, quot
horae sunt in die naturali. Dicuntur horae aequinoctiales,
quae solummodo duobus diebus in anno coaequantur,
illis scilicet quibus sol est in prima parte
Arietis et Librae. Caetero autem tempore dicuntur
inaequales, propter mutuam alternationem correptionis
et depalationis: quae alterna mutuatio semper

infra unius signi partes, id est 30 variatur. Nam
brevissima hora ezemenia non minus quam usque
ad undecim partes decrescit: longissima autem non
plus quam undeviginti partes excrescit. Unde 19
partes sibi attribuuntur, quae tamen aut crescendo
aut decrescendo ad aequinoctialis horae partes, id est
15 recurrunt.
CAPUT IX. De partibus inaequalium horarum diei.
Si vis scire partes inaequalium horarum diei, pone
nadair solis super primam lineam cujuslibet horae.
Quo facto, considera diligenter, et assigna partem,
quam denotaverit Almeri in 360 partibus. Post admove
nadair ad postremam ejusdem horae lineam,
et quotcunque partes infra suos limites computaverit
Almeri,
tot sunt partes inaequalium horarum
diei.
CAPUT X. De partibus inaequalium horarum diei.
Si vis scire partes horarum noctium, fac cum
gradu solis sicut fecisti cum nadair; scilicet superposito
gradu primae lineae cujuslibet horae, denota
locum ab Almeri designatum. Hinc ad postremam
revoluto, quot gradiendo solis gradus designat Almeri,
tot sunt partes quas quaeris. Sed hoc praevide
ut per nadair partes horarum diurnalium discas:
per gradum autem solis nocturnalium. Et si quaeris
scire, expertis diurnalium horarum partibus, quot
nocti remanserint, minue easdem de 30, et quot remanserint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.