PL 143, col. 402
De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne
In cauda Capricorni est Delphin, quae est in astrolapsu
talis , est Denehcaitoz et Panta, id est
cauda et venter cujusdam animalis, quae aut raro
aut nunquam in nostris climatibus cernuntur, et
sunt ita , est Vigel et Alhabor. Quid autem dicam
de his, dum a nobis minime videntur? Est Algomeiza
Aldirnam, de quibus varie autumant, ideo
quasi dubium praetermitto.
Sunt praeter has duae Ganamalgurab, Albazal, vel Alhimech
in Centauro, quibus Chaldaei satis ad discernendas
horas utuntur, a nobis autem rarissime videntur,
et dum videntur duabus aut tribus horis apparent.
Aliae quamplurimae habentur ad discernendas
horas, quas modo silebo, eo quod eis non indigemus,
si praetaxatas bene cognoscimus
CAPUT XVIII. De descriptione climatum, et eorum invenienda latitudine.
Hic danda est ratio et utilissima et valde necessaria,
et si ejus expers fueris, minime ad horarum
scientiam pervenies. Est quippe sciendum quomodo
mutationes climatum, vel in quo tu sis. Nam
sicut propter situm terrae non idem meridies fit ubique,
ita eadem horologia esse nequeunt. Sunt enim
secundum terrae positionem et discretiones climatum
mutanda horologia, de quorum mutationibus Ptolomaeus
et Eratosthenes satis lucide tractant. Marcianus
quoque non solum de mutationibus climatum,
sed etiam de singulorum meridie et altitudine seu
horis aequinoctialibus satis expedit. Cujus scientiam
et Arabicam non est inutile scribere.
Discretiones climatum et mutationes horologiorum
per istam sententiam taliter scire poteris. Dum
quaeris in quo climate sis, vel quo horologio uti
debeas singulis in locis in Martio mense, cum sol
sit in primo gradu Arietis, vel in Septembri, cum
sol sit in primo gradu Librae, quia tunc aequales sunt
dies ipsorum mensium, considera ubilibet quota sit
altitudo solis in meridie, et quantum minus sit a 90,
et quotus numerus est, qui minus est a 90,
tota est altitudo ipsius climatis in quo es. Et tunc
considera in qua tabularum inscriptus sit idem
numerus, qui deest a perfectione 90. Nam subtus
Almucantarath scripti sunt meridies, secundum latitudinem
climatum, et quotum, vel in qua reperies,
ipsum est clima in quo es, et meridies ejus ipsaque
tabula, quae numerum continet, ad idem clima pertinet.
Per 8 reperies altitudines climatum. Nam
additis 8 ad 15, erunt 23; quae est altitudo secundi
climatis. Hinc secundum numerum tabularum semper
minuendo unitates octonarii, et quod ab octo remanet,
addito latitudini, ordinatim reperies latitudines,
ut inter secundum et tertium clima abstrahas
unum ab 8 remanent 7, inter tertium et quartum
unum, et sic deinceps.
Climatis primi latitudo 15 gradus et 20 minuta,
et dies ejus longus 13 horarum aequinoctialium.
Climatis secundi latitudo 23 gradus et 15 minuta,