PL 143, col. 448
Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne
Quas ovis et quales mundo ferat utilitates
Plura nec enumerat Flandria si cupiat.
LINUM
Humanis rebus, neque enim tibi vera negamus,
Maxima sunt vestis et cibus, ut loqueris;
Sed sine te vestes, sine te lac mundus haberet
Absque tuo removens frigus et esuriem.
In te per stultam quod vis transferre rapinam,
Omnibus a reliquis id removere cupis,
Et dum te laudas, imo laudare laboras,
Laus tua sit multis invidiosa nimis.
Quis numerare queat ad victum quanta ministrat
Omnia dans homini larga manus Domini?
Quot sint ad vestes quae dant animalia pelles?
Ingens aut nullus, ut reor, est numerus.
Tu quoque testis eris, si tantum vera fateris,
Nostrum subsidio dignius esse tuo.
Multorum nunquam te contigit usus in escam;
Lac quoque vel pressum vel fugiunt liquidum.
Est tua cum pellis aut caetera lanea vestis,
Spernitur aut vilis aut quia visa gravis.
Sic ove saepe caret semperque carere valeret,
Sed nunquam lino nudus habetur homo;
Denique tam gratum, tam delectabile donum,
Secum gestat homo tempore perpetuo.
Gestat cum cura, cum sollicitudine summa,
Astringit propius, applicat interius;
Applicat interius, nudos astringit ad artus,
Tanquam dicat, Amo quod mihi sic socio.
Si nix aut imber, aut turbidus irruit aer,
Cautus, ovem nostram tradit ad obsequium.
Te tradit ventis obicitque furentibus auris;
Te nix perfundit, te quoque grando quatit;
Sic intempestus quoties occurrerit aestus
Ipsa pati flammas cogeris aerias.
Interea lenis pretiosaque linea vestis
Intus tuta latet, frigore, sole caret.
Tecta tegunt homines, ligni praecordia cortex;
Tecta suis nucleis, et mihi servit ovis.
Gloria magna tibi! laetare quod hoc meruisti,
Ut natura meis te paret obsequiis.
OVIS.
Pro te verba facis et eget tua gloria verbis;
Quod deest officio, corrigis eloquio.
Sed frustra tenuas, imo tenuare laboras,
Tam commune bonum quod refugit numerum.
Si dant ad vestes animalia plurima pelles,
Pauca ferunt vellus, nulla, reor, potius.
Lana, patet cunctis quod conferat utilitatis;
Pauca tamen referam, ne penitus sileam.
Per se lana placet, per se nigrescit et albet,
Per se multiplices sponte gerit species:
Lana placet simplex: peregrinos adde colores;
Fucos Assyrios exhibet et Tyrios,
Nam [ l. non] tot habent species famosi vellere Seres
Par quoque Corycio nostra figura croco.
Quantum non sanguis, non sol, non flamma rubescit
Tam rubeus rutilas veste, Britanne, mea.
Dura quidem, tenuis sine flocco planaque vestis,