PL 143, col. 453

Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Sollemni vero vel tempore quotidiano,
Placari nostri per sacra vult generis:
Si Dominum plebi vis, inquit, propitiari,
Mactabis geminos de grege lanigeros.
Unius ex illis mihi viscera lota cremabis,
Exit ab hoc fumo suavis odor Domino;
Alterius sacras fusus cruor eluit aras,
Pontifices mundat pontificumque stolas.
Praesulis haec eadem conspersio consecrat aurem;
Ipsa pedem dextrum consecrat atque manum;
Nos sacramus eam quae sacrat caetera dextram,
Cuncta sacrat summi dextera pontificis.
Cauda jubetur ovis fieri profectio sacris,
Pars est Excelsi reticulum jecoris.
Nobis assiduum purgat synagoga reatum,
Se redimens agnis quotidie geminis.
Quid sacra commemorem totum vulgata per orbem,
Quae quot verba ferunt, tot sacramenta gerunt?
Pressa domus Jacob graviter sub principe duro,
Fessa malis, gemitum dirigit ad Dominum;
Ille super regem sua signa manumque potentem
Elevat, ut sancto laxet iter populo.
Nescia molliri praestat mens dura tyranni
Atque decem plagas promeruit validas.
Toto non potuit Nilo sitis una levari,
Quotquot enim fuerant flumina sanguis erant.
Ad populi mensas, ad regis strata vel escas
Intrat, ubique comes, rana, secunda lues.
Inde culex moto surrexit in aera limo,
Morsibus assiduis musca molesta nimis.
Quarta replet pestis gravioribus omnia muscis;
Infestum canibus id solet esse genus.
Invidiosa prius armentis et grege tellus,
Clade gravi totis surda remansit agris.
Ulceribus subitis turgens Aegyptius omnis
Istud idem passi quaerit opem medici;
Septima, dura manus: rumbis et grandine mixtus,
Interimens homines, turbo necat pecudes.
Quae superant pastae segetes et ligna locustae,
Grandine contusos depopulantur agros,
In triduo penitus quos fert non aspicit artus
Ad superos, stygias passus homo tenebras.
Per sexus omnes hominum pecorumque priores
Aegyptus plaga perdidit in decima.
A solio regis ad eum qui clausus in umbris
Lugebat vinctus, pervenit hic gladius.
Ne tam communis involveret omnia pestis,
Ipse Deus dictat plebs sua quid faciat.
Pignus, Hebraee, tibi memorabile posteritati,
Ne pereas, inquit, masculus agnus erit.
Hoc mihi libatum reverenter et ignibus assum,
Hoc celer in facto dente pedes avido.
Nec discinctus eris mea cum sacramenta vorabis,
Nec pede nudato, nec nisi cum baculo.
Restet ab his sacris ne pars vel parva cavebis;
Si tamen, hoc aliqua contigit, igne crema,
Nec quasi communem, temere jactate cruorem;
Constat in hoc penitus sanguine vestra salus.
Hac sparsos sanie postes ac limen utrumque,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.