PL 143, col. 455
Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne
Ne temeret sacros vestis ovina choros.
Tunc quoque, divino candente per omnia lino,
Longius a sanctis pulsa recedit ovis.
Tunc etiam, de quo tibi plaudis, laniger, ordo,
Laniger ordo tuus cui placet hic habitus,
Desuper induto solet hunc abscondere lino;
Vestes infaustas dissimulando negat.
Quilibet incautus sancti consortia coetus
Si praesumit ovis horridus exuviis,
Protinus hunc animo velut omine saucia moesto
Concio sacra fugat a statione sua.
Angelicas vestes festo candore nitentes
Veste profanari non patiuntur ovis,
Non jocus haec aliquis, non lex jubet ista forensis;
Sed ritus sancta sanxit in Ecclesia
Quae quidnam facto moneat vel clamet in isto,
Hoc etiam medii mens capit ingenii.
Ad bona nulla malis locus est, ad sancta profanis,
Tristibus et laetis res simul esse nequit.
Jam nisi pro venia noli mihi fundere verba.
Ut supplex parci promereare tibi;
Ne modo te vinci pudeat sub judice tali,
Judicio sanctae vincimus Ecclesiae.--
Hic ovis, opprobrio laedi testata, silendo
Erubuit, tandem subdidit ista tamen.
OVIS.
Nec nos diffugimus hoc uti judice, cujus
Est agnus sponsus et pater et dominus.
Cum sacra facturus sacra sumit tegmina praesul,
Dignior exstat ovis ejus in exuviis.
Ecclesias sanctas quas matres nominat usus
Vel vitae merito, vel fidei senio,
Munere majoris illas extollit honoris
Pallia Roma suum dans per apostolicum;
Plenum sacratis patet hoc insigne decoris
Atque super reliquas eminet exuvias;
Simplex a dextra, duplex a parte sinistra,
Pendens ex humeris, mystica dona gerit.
Plurima, continui revolutis mensibus anni,
A Christo dictus festa colit populus;
Sed tunc praecipua fervet devotio cura
Cum sit praecipuae mentio laetitiae.
Sedulus officiis devotae gaudia mentis
Tunc aperit proprium quisque per obsequium;
Nil adeo sacri testatur gaudia festi
Quam sacra festivis clara domus titulis;
Tunc pretiosa suis surgunt, aulaea figuris
Ac in se raptis ora tenent animis;
Tunc operosa suis Hispana tapetia villis
Hinc rubeas, virides inde ferunt species;
Tunc statio sacri, tunc ipsa sedilia cleri
Demulcent oculos munere tecta meo;
Ex solo doctus nostri splendore paratus
Percipiet celebrem quilibet esse diem.
Ecclesiis septem totum vulganda per orbem
Scribit dilectus mystica, Christe, tuus.
Haec divina piis oracula plena figuris
Qua debet cura suscipit Ecclesia;
Sed nihil est quod sic pietas amplectitur illic