PL 143, col. 464

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

Idem auctor, libro IV, cap. 21, omisso Lutrensi monasterio,
tria alia a beati Leonis papae patre aedificata
et dotata fuisse scribit. Et quidem Lutrense monasterium
ante annos fere quadringentos a beato
Deicolo constructum fuerat, saeculo septimo incunte.
At beati pontificis parentes et ejus avi, ut loquitur
Wibertus, ad ipsum restaurandum nonnihil conferre
potuerunt, decimo saeculo labente, quo tempore,
ut refert auctor Vitae ejusdem sancti Deicoli,
Lutrense coenobium, quod devastatum fuerat, restauratum
est ab Hugone comite, postea monacho,
et ejus filiis. Ea de re Ottonis Magni praeceptum
exstat in favorem Baldramni, qui ibidem abbas
institutus fuit. Subsistit hodieque monasterium Lutrense,
vulgo Lure dictum, in dioecesi Bisuntina,

quod unicum cum Murbacensi monasterio abbatem
habet, ita tamen ut ille abbas in comitiis imperii
inter principes duobus suffragiis gaudeat; sed pace
inter imperium et Galliam anno 1697 sancita, ea
omnia quae citra Rhenum sita sunt ad Francorum
imperium pertinere debent, ac sic utrumque illud
monasterium hodie sub Gallica ditione situm est.
Hissa etiam nunc priscum nomen retinet, vulgo Hesse,
una circiter leuca distans a Sarburgo ( Sarbourg ),
Lotharingiae oppido ad radices Vosagi montis.
Hic locus in prioratum, uti vocant, simplicem
redactus abbatiae Altaesilvae ( Hauteseille ) ordinis
Cisterciensis unitus est. Altorfense ( Altorf ) monasterium,
quod Sancti Cyriaci appellat Wibertus,
hodieque subsistit ordini Benedictino addictum,

haud procul a Molshemio Alsatiae urbe non ignobili
situm. De eo Bucelinus in Germania sacra. Wosenheimense
denique coenobium post varias fortunas
in cellam redactum, ac pene omnino dirutum
jacet. Ejus sola supersunt rudera, cujus ecclesiae
aliorumque aedificiorum muri absque tectis etiam
nunc visuntur haud procul ab Egarsemio oppido.
A quo uno circiter milliario Wosenheimensis parthenon
distabat, quatuor vero aut quinque a Columbaria
( Colmar ), supremi Alsatiae senatus sede.
Caeterum illud est ipsum ancillarum Dei monasterium
Sanctae Crucis, de cujus advocatia disceptabant
Hugo et Gerardus, beati Leonis nepotes, tempore
Gregorii VII, ut patet ex ejus epistola 14 libri II, ad
Guarnerium Argentinensem et Burchardum Basileensem

episcopos, ubi idem pontifex testatur istud
« monasterium Sanctae Crucis, in terra haereditatis
suae a beatae memoriae Leone papa fundatum, ac
propriis opibus ejus constructum, sanctae Romanae
Ecclesiae, cui pie et sancte praesidebat, in proprium
jus ab eo fuisse traditum. » Data est XIV Kal. Novembris,
indictione XIII. Praeter haec Ludovicus beati
pontificis avus, si Joanni de Bayon credimus, dicitur
cellam aedificasse monachis Mauri monasterii ( Maurmunster )
in honorem sancti Quirini; haud procul
a Dasburgo castro; quod quidem castrum praecipuam
Hugonis beati Leonis patris sedem fuisse
aiunt. Quin et alia cella eidem vicina habetur sub
titulo sancti Leonis, cujus rudera supersunt in veteri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.