PL 143, col. 465

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

castro, quod sicut et comitatus ipse Dasburgensis
in comitum Linangiorum Lutheranae sectae
possessionem devenit. Qua vero ratione hic comitatus
e beati Leonis familia transierit ad exteros,
exponit Richerius in Chronico Senoniensi, libro IV,
cap. 21. Castrum illud, quod validissimum erat,
hodieque pristinum nomen retinet, Dasbourg, seu,
ut vulgus loquitur, Dabo dictum, situm in rupe Vosagi
montis versus Alsatiam, ad quam attinet, cum
subjecto sibi oppidulo et vicino tractu, destructum
fuit, jubente Francorum rege, anno 1678; sed jam
ad beatum Leonem redeamus.
7.
De Leonis extremo anno nulla videtur esse
difficultas; eum quippe anno 1054 ad superos abiisse
consentiunt omnes, praeter solum Wibertum, qui

annum sequentem assignavit. Id ex librariorum vitio
in Wiberti textum irrepsisse censent Bollandiani;
et quidem verisimile est hunc errorem provenisse
occasione electionis Victoris II, ejus successoris,
quae nonnisi anno fere integro post Leonis
obitum facta fuit. Sic tamen habent non solum
editi, sed et codices 2 mss. Bibliothecae Remigianae
apud Remos, quos consuluimus; sed ut ut sit, unico
Wiberti testimonio praeferendum censemus aliorum
omnium scriptorum, etiam aequalium, consensum.
Caeterum Leo statim post mortem coli coepit, non
solum Romae ubi sacrum ejus corpus quotidianis
miraculis coruscabat, verum etiam Beneventi, ubi
aedificata fuit in ejus honorem ecclesia et festum
ipsius celebratum. Idem de sua Signiensi ecclesia

testatur Bruno. Nomen ejus exhibent Kalendarium
breviarii ms. Casinensis monasterii, quod sub Oderisio
Viam universae carnis ingresso pontifice Herimanno,
successit venerabilis Bruno, vir natalium
praerogativa atque morum elegantia mirabiliter
donatus a Domino. Qui licet jam quasi postremus
appareat in pontificalis decessionis catalogo, primus
tamen enituit ex summi pontificatus privilegio: et
velut Lucifer coeli statione novissimus, sed soli propinquior
exiit, dum post longam decessorum seriem,

suo sacerdotio Leucam urbem, imo totum
Christianorum orbem illustravit, et verum Solem
sibi vicinum, errorum fugando caliginem, vivacitate
sui nitoris ostendit. Nec praejudicium incurrit ex
posteritate qui ante saecula divinitus praefixo destinatus
est tempore. Immutabilis enim divinitas, cui
cuncta assistunt acta et agenda simul, sic disponit
alternationes mutabilium, ut non sibi quidquam
serum aut praeposterum sentiat in ordine rerum.
Nempe, ut de reliquis interim taceatur, redemptio
generi humano maxime necessaria, in fine saeculorum
exhibita comprobatur; et qui plus omnibus
laboravit Paulus, post apostolos omnes de coelo vocatur,
unde etiam abortivum semet nuncupasse invenitur.
Verum ne diutius hic haereatur, suscepto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.