PL 143, col. 466

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

abbate exaratum est, et primum ex Capuanis, quae a
Michaele monacho in Sanctuario referuntur. Quod
et in aliis passim occurrere non dubitamus, in quibus
sicut et in Martyrologio Romano, die 19 Aprilis
celebratur. Non enim Romae solum aut et in Italia
festum ejus recolitur, sed et in aliis quoque regionibus
memoria ejus celebris est; potissimum in
Tullensi dioecesi, ubi sub ritu duplici celebratur, et
apud nostros Remigianos semiduplici. Idem fit in
dioecesi Basileensi, ex Joannis a Schonaw episcopi
mandato. Nec dubium est quin idem praestetur in
variis Galliae, Germaniae et Belgicae locis, quae, dum
viveret, lustravit ac sua praesentia, et pontificali
benedictione ac variis privilegiis consecravit ac
communivit. Caeterum, si ob vitae sanctimoniam

coelitibus ascriptus est, ob doctrinam inter ecclesiasticos
scriptores locum obtinuit. De ejus Operibus
nihil notandum occurrit quam quod caeteri jam
observarunt. Sigebertus, recensitis ejus Operibus,
eum ob ea quae in sanctorum honorem composuit,
Gregorio Magno comparat, cap. 149, De scriptoribus
ecclesiasticis. Aubertus Miraeus vero in notis ad
hunc Sigeberti locum, adjicit praeter epistolas ejus
varias, quae in Conciliorum editionibus et Baronii
Annalibus habentur, ejusdem sancti pontificis homilias
et sermones Lovanii anno 1565 et Coloniae
1618, prodiisse, quod idem notavit cardinalis Bellarminus.
Denique summam ejus in litteras propensionem
probat, idque veluti mirabile proponit Wibertus
libro II, cap. 14, quod nempe ultra quinquagenarius

tanto ferveret studio, ut divinarum lectionem
Scripturarum Graeco addisceret eloquio.
PROLOGUS.

negotio stylus reddatur, ut de tanto praesule non
tam audita, quam visa ad aedificationem plurimorum
transcribantur. Et quidem benignitas ipsius
dignata meam parvitatem familiarius sibi jugiter
assistere, non suo studio effecit, ut plura de eo imitanda
valuissem per memet dignoscere, nonnulla
quoque veracium et gravium relatione, de quibus
quaedam vix summotenus perstringo, quaedam etiam

sciens praetereo, ne aut sim longus plus justo, seu
adulatoris noter elogio; aut, quia adhuc superest,
impugner illo Salomonis proverbio: Ne laudes hominem
in vita sua [(Eccli. XI, 30)]
. Et quoniam propositum
habemus dona Dei laudare in eo quae sunt
laudanda in pagano, non hominem laudamus, sed
illum a quo et per quem omnis homo veniens in
hunc mundum illuminatur, ut aut bona cogitet,
dicat vel operetur. Nunquid vero tantum praesulem
protestamur in hac misera vita, quae utique est tota
tentatio, sine peccato aliquando vixisse aut vivere,
quod nec unius diei infanti valet evenire? Sed quibus
est studii divinas virtutes in aliquo homine impressas
ad utilitatem aliorum praedicare, peccata
hominis quae jam a Deo tecta sunt, nolint ad ejusdem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.