PL 143, col. 467

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

improperium retegere. Hinc est quod Israelitae jussu
Dei aurum et argentum in vasa formatum, ab Aegypto
asportaverunt, effigiatum autem in idola omnino
reliquerunt. Unde ab ipsius exordio noster jam ordiatur
sermo, in quo plurimum nobis successisse
credemus, si ea tamum, quae in pontificatu Leucorum

I.
Brunonis parentes et genus. --Reverendus igitur
Bruno utriusque parentis lineam adeo retinuit
generosam, quatenus ab ipsis atavis, et supra, quicunque
ad nostram potuerunt pervenire notitiam,
aut regni seu imperii retentaverunt habenas, aut
proximas regibus et imperatoribus gestaverunt infulas.
Procreatus est autem in dulcis Elisatii finibus,
patre Hugone, matre vero Heilewide, quorum

religiositas multorum ora consuevit ad laudem Dei
aperire. Et pater ejus natione Teutonicus, imperatoris
Conradi consobrinus, in patria lingua atque
Latina disertissimus; mater quoque Latina, aeque
utriusque linguae perita. Quorum patres et avi a
prima indole, armis et animis supra modum acies
fortiter compresserunt sibi resistentes, se suasque
defensando partes, et circa senium abjecta omni
superbia generis et luxu mundi, induerunt humilitatem
et paupertatem Christi, patrimonia sua dando
ecclesiis, coenobia construendo in suis et ex suis
praediis; sicque tandem perfecte secuti Christum
seipsos etiam abnegarunt, stultaque sapientia saeculi
omnino posthabita, sapienti stultitiae Dei atque monastico
habitui tota cordis contritione submiserunt

laudabilique per cuncta fine decesserunt. Etenim
inter plurima, quae sparsim divinis distribuerunt
templis, duo monasteria instituerunt ex suis praediis,
scilicet Hissam in honore beati Martini pontificis,
nec non alterum coenobium venerationi sancti
Cyriaci martyris. Quin etiam Lutrense coenobium
patrimo iis suis plurimum ampliaverunt. Quorum
devotionem imitatus Hugo comes praecipuus et ejus
devotissima conjux, parentes utique praefati domini
Brunonis, coenobium remotae vitae aptissimum
construxerunt Wofeinheim penes nobile castrum
suum Eginiskeim dictum, ex praediorum suorum
decimis, in quo ad praesens sanctimonialium congregatio
consistit ad venerationem et gloriam almae
et victoriosissimae crucis.

II.
Nascitur anno 1011.--Hi denique ambo tantam
tamque honestam exhibebant cunctis conversationem,
ut etiam ecclesiasticae personae et diversis
gradibus functae, ab episcopis usque ad laicos, quiddam
imitabile sibi in eis deprehenderent. Nam, ut
modo de multiplici eorum erga Deum vigilantia taceamus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.