PL 143, col. 468

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

laudabiliter gessit ex aliqua parte quovis stylo
posteris transmiserimus. Sapientum autem et praecipue
Romanorum erit, si quae ipse papa Romanus
egit, catholicae Ecclesiae fideli pagina non ingrati
transmiserint.
LIBER PRIMUS.

utrum integre reddidissent rerum suarum
docimationem, sub judicio aquae frigidae perscrutabantur.
Per quos dum decrevisset omnipotens Deus
Ecclesiae suae praesulem destinare, genitrici gravidae
qualem quantamque prolem in utero gestaret, dignatus
est praemonstrare. Nam quadam nocte vir in
religioso habitu per visum eidem apparuit, et quia
masculam sobolem magnamque ante Deum futuram

concepisset edocuit, atque Brunonem nominari
jussit. Qui undecimo Kalendas Julii, anno videlicet
ab humanato Dei Verbo millesimo secundo, indictione
quinta decima, ubi in hanc lucem fusus est,
mirabile dictu, totum ejus corpusculum invenitur
charaxatum [ cod. 1 scalptum] quasi crucicularum
stigmatibus. Cujus rei novitate mater permota, et
ex prioris visionis pollicitatione certior effecta, praeter
suam consuetudinem a nulla nisi a seipsa pertulit
eum sustentari lactis alimonia. Quem congruo
tempore ablactatum, Bertoldo sanctae Tullensis Ecclesiae
antistiti tradidit jam quinquennem liberaliter
educandum litterarumque studio imbuendum. Qui
videlicet Bertoldus genuinae honestatis sectator mirabilis
prae suis praedecessoribus, Leucam urbem

filiis nobilium nobilitavit, in diversis speciebus thesauros
ejus et decus valde ampliavit, aedificiis
quamplurimis decoravit, litteralis exercitii personis
adimplevit, monasteriorum normam intus et exterius
restauravit.
III.
Ejus educatio. Adalberonis episcopi Metensis
elogium. --Tam idoneus itaque vir infantulum praefatum
gratanter susceptum, et litteris fecit erudiri,
et omni honestate ingenuis pueris competenti. In
quo cum quotidianis corporis incrementis accrescebat
ingenua indoles mentis, quae eum prae caeteris
consodalibus commendabat cunctis. Sicut enim
doctissimus pater Hieronymus attestatur: « Mollis
cera et ad formandum facilis quadam tractabilitate

naturali divinitus formabatur, etiamsi exterioris
artificis cessaret manus. » Unde, coelesti praeeunte
et subsequente gratia, cunctorum in se benevolentiam
provocabat, quia nihil extollentiae in eo conspiciebant,
ex regalis stemmatis atque divitiarum, formae
quoque ac ingenii excellentia, quibus solent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.