PL 143, col. 473

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

sobria sufficientia apparatas dapes distribuebat suorum
singulis; quos sic per assignata et congrua
unicuique officia curabat ordinare ut tantum pro se
quique tam nobiles quam privati debuissent solliciti
esse. Cujus certe sollicitudo, et suis erat tuitio, et
hostibus dejectio, et sibi ipsi digna laudatio. Unde
factum est ut reddendo « quae sunt Caesaris Caesari,
et Deo quae sunt Dei, » per Apostolum suum praecipientis
quatenus « omnis anima potestatibus sublimioribus
subdita sit, quoniam non est potestas
nisi ab ipso; » per alienum quantocius ad suum
pervenire promeruit. Et quia fideliter ac prudenter
inservivit exterioribus, ad plenum remuneratus est
interioribus, ut, super multa constitutus, et Conditori
suo adhaereret celsius et proximo compateretur profundius.

VIII.
Fit episcopus Tullensis. --Denique instante
anno ab humanitate Filii Dei 1026, Leucus praesul
Herimannus abstractus est carnis ab hospitio, cum
quadragesimali tempore moraretur Coloniae in quodam
suo praedio. Extemplo clerus et populus provisore
orbatus, concordi voto eademque sententia
confoederatus, diu sibi desideratum et dilectum Brunonem
consonis et continuatis expetit vocibus. Hinc
totius recrastinationis impatiens, deprecatorios
atque contestatorios super tam unanimi electione
sua dirigit imperatori apices. Quorum, ut compendiose
dicatur, causa ista fuit. Post praemissam debitae
salutationis reverentiam, nimium compunctam
suae calamitatis exponunt tragoediam, dicendo se

quaquaversum impeti atque inquietari pene quotidianis
depraedationibus sive concertationibus, utpote
in trium regnorum constitutos confiniis, in imperii
sui videlicet finibus, in quibus tanto acrius ab hostibus
laborarent quanto longius terrarum spatia ab
ejus praesentia eos arcerent; praeterea civitatem suam
a Francorum regibus jugiter reposci diversis et
multis machinationibus, cui damno reipublicae ac
suo vexationique suorum si dignaretur obviare, designaret
eis pastorem nobilem ac sapientem quam
maxime, cujus strenuitas et industria sibi infensam
hostium rabiem valeret propulsare. Ad quem utique
vestigandum non esset valde laboraturus, quando
quidem cleri et plebis unanimitate delectus, penes
ejus imperialem majestatem consanguineus Bruno

haberetur, Deo bonisque hominibus dilectus. Hunc
sibi notissimum, utpote suum ipsorum alumnum, et
inter ipsos atque ab ipsis liberalium litterarum scientia
eruditum, sine querela conversatum, et per singulos
gradus Ecclesiae regulariter ad leviticum ordinem
provectum; hunc non modo cum suburbanis
urbani, verum et omnes circum circa expeterent
vicinae plebes et comprovinciales episcopi. Aut concederet
ergo eis cum beneplacito Dei istum, aut
nullum: quoniam in promptu haberent illud beati
papae Coelestini decretum [(Epist. II)] : « Habeat unusquisque
fructum suae militiae in Ecclesia, in qua
suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena
stipendia minime obrepat, nec debitam alteri sibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.