PL 143, col. 474

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis
renitendi si se viderint praegravari, et quod sibi
ingeri ex transverso noverint, non timeant refutare;
qui si non debitum praemium, saltem vel liberum
de eo qui eos recturus est debent habere judicium. »
Et illud domni Leonis praeclari doctoris: « Nullus
invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas episcopum
non optatum aut contemnat, aut oderit; et
fiat minus religiosa quam convenit cui non licuit
habere quod voluit. » Contra tam evidentem et canonicam
auctoritatem, si posset eis terrena potestas
violentiam inferre, non tamen benevolentiam eorum
ab isto suo electo valeret aliquando avertere. Tandem
igitur unanimi et praecordiali prece ipsorum moveretur
imperialis ejus serenitas, et magis in hac parte attenderetur

Ecclesiae Dei utilitas quam illa quae secundum
saeculum pertractabat altius eum sublimare ejus
consanguinitas. Interea et speciales litterae domino
Brunoni sunt directae, quae totius cleri, abbatum et
cunctarum congregationum, universique Leucae dioeceseos
populi taliter nitebantur desiderium seu negotium
perorare: quod viduati pastore ipsum sibi
concorditer solum delegissent et ab imperatore exigerent,
propter Omnipotentis timorem pariter et
amorem, nullo pacto eos inde perturbaret; ac ne
paupertatem illorum, cujus hactenus bene conscius
erat, abhorreret. Contestabantur eum per illum,
qui cum esset dives, pauper pro nobis factus est;
nec quod tanti praeconii tantaeque nobilitatis personam
sibi viles et abjecti praeoptarent, majoribusque

ac suis meritis congruis urbibus inviderent, ad injuriam
sibi aliqua, quam adhuc in eo non deprehenderant,
arrogantia reputaret, propter eum qui
se pro nobis humiliavit usque ad mortem. Liceret
eis laboris sui fructu perfrui, et versa vice a nutritio
suo nutriri, quia secundum Apostolum, laborantem
agricolam oportet primum de fructibus suis percipere [(I Cor. IX, 10)]
.
Consequens enim foret ut Ecclesia,
quae talem educare meruisset, talem et sibi
mereretur destituta pastorem, qui etiam pro modulo
divinitus concesso mortalibus, illud speciale boni et
summi pastoris dicere posset: Cognosco meas, et
cognoscunt me meae [(Joan. X, 14)]
. Non vero eos lateret
quod terreni principis pietas ad majora eum
merito consanguinitatis et complacitae illi conversationis

promotum ire deliberaret. Itaque si ipsos
post se clamantes exaudiendos censeret, continuis
precibus de reliquo coelestis imperatoris largitatem
pulsarent, ut ei coelestem ac terrestrem honorem
accumularet. Si autem contemnendos putaret, quia
eminentioris dignitatis apici saeculariter inhiaret,
divina aequitas contemptus illorum ultrix sic accederet,
ut nec ad illum cui intendebat, nec ad quemlibet
alium honorem aliquando ascenderet.
IX.
Imperator electioni obsistit ob episcopatus paupertatem.
Illius assensum Bruno obtinet. --Hujusmodi
ergo syllabis a domno Notberto, tunc laudabilis
vitae monacho, pridem autem sancti protomartyris
Stephani canonico atque Liethardo adhuc quidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.