PL 143, col. 479
Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
ignis, ita coepit in eo diu clausus coelestis amoris
fervor inardere, sicut qui ab ipsius infantiae bona
indole solitus erat Christi inspiratione fervescere.
Suum itaque sagax studium super omnia convertit
in propaganda religione monastica, quae praeter sancti
confessoris Christi Apri coenobium in omni sua
dioecesi, jam proh dolor! longo tempore refriguerat;
Medianensis namque ac Sancti Mansueti monasterii
praelatos, qui posthabito animarum sibi commissarum
studio, in solo exteriorum dominatu se
putabant constitutos, deposuit in ipso suae electionis
exordio, atque domno venerabili Guidrico, tunc per
id temporis praeposito praefati coenobii beati Apri,
commendavit, cujus provisione et solerti instantia
ordo monasticus, ut adhuc in propatulo est, in eisdem
locis ferventer recaluit.
XII.
Ejus ordinatio dilata. Ordinatur. --Victoriosus
vero rex Conradus, auditis fama vulgante ejus
laudabilibus actis, in dies erga illum magis magisque
ardebat affectibus pii amoris, praesagiens ipsum vas
fidele ad reformandam sacrae religionis normam, et
ad augmentandam jam defluentem Romanam rempublicam.
Et quoniam causis instantibus usque in
sequenti Pascha distulerat sibi a domno apostolico
Romae dandam imperialem benedictionem; itidem
etiam isti vinculis perfectae dilectionis astrictus differri
jusserat ejus episcopalem ordinationem, ubi
simul unaque in basilica sumerent utrique ab eodem
coeii Clavigeri vicario praedestinati efficii consecrationem.
At ipse praedestinatus Deo amabilis Bruno,
custos verae humilitatis et servantissimus praeceptorum
Dominicae auctoritatis, cognito quia hic terrenus
honor sibi ab Augusto collatus aliquos invido dente
mordebat, quodque Trevirorum archipraesul prolatione
sui cujusdam privilegii huic regiae voluntati obstare
cupiebat, hic noster mox adiit regem obnixo precamine,
ut a tali desisteret conamine, malens se honore hujus
benedictionis carere quam in alicujus dissidio contradictionis
contra quemquam remanere. Vix ergo et
cum difficili labore domnum Augustum ab ea voluntate
resipiscere cogens, ac ipsius dulci commeatu
Belgicam Galliarum repetens, a domno archiepiscopo
Trevirorum Poppone, pontificalem humiliter
poposcit benedictionem, atque inter se statuerunt
tempus hanc sanctam fieri ordinationem. Trevirim
ergo venitur, consuetus ordo consecrationis inquiritur:
ubi durus quaestionis scrupulus omnem rem peragendam
diutius intricat, ita ut omni imperfecto
labore jam dictus dulcis Pater frustratus domum redeat.
Nam a praelibato archipraesule quoddam privilegium
promulgatur, in quo haec lex superflua atque