PL 143, col. 480

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

impossibilis a nemine servanda continebatur, scilicet
ut quisque suorum suffraganeorum ab eo ordinandus
prius sub divinae praesentiae testimonio spondere
debeat, quatenus in cunctis rebus agendis eum
sibi ad consilium adhibeat, sublatoque omni excepto,
nihil extra suum praeceptum aut velle, aut. quasi
quidam servus, agere praesumat. Memor itaque divinae
Scripturae fidelis Bruno, quia displicet Deo infidelis
et stulta promissio; omnimodis se abnegat
hujus incongruae rationis fore sponsorem, ne per
impossibilitatis effectum mendacii incurreret offensam.
Diuturno autem spatio hujusmodi alternatim
perstitit litigium, nostrumque saepedictum patrem
re infecta contigit a Treviris habere regressum. Quo
cognito divae memoriae Conradus augustus, ad suum

palatium Wormatiae utrosque convocavit concitus,
ipsiusque innitente auctoritate, tandem vicit archiepiscopum
justae rationis praemonstratio, atque cessit
a superfluo, quod injuste exigebat, professionis voto;
tantum requisivit ab eo sponderi quod in ecclesiasticis
negotiis agendis ipsius uteretur auctoritate
consilii. Hac ergo accepta sponsione, quinto Idus
Septembris cum summa omnium gratulatione fit
sancta ordinatio, atque demum utrique inviolabiliter
perstitere in perfectae amicitiae soliditate. Hoc vero
idcirco tam expresse perstrinximus ut cujusmodi
fuerit humilitatis hic vir liquido panderemus et, ad
evitandum mendacii naevum, prout homini sit possibile,
quantum exstiterit cautus.
XIII.
Monasteriis praeficit Guidricum abbatem.

Morum ejus comitas. Musicam callet. Ejus patientia. --Igitur
ad sedem propriam repedans laeto cunctorum
excipitur tripudio, moxque uti sua erga sanctum
ac gloriosum Aprum major erat devotio, domnum
religiosae vitae et conversationis virum jam
dictum Guidricum, sub nomine abbatis eidem praefecit
coenobio, voluntate et petitu domini Guillelmi
ipsius loci tunc temporis venerabilis patris:
cujus sancta fama cis mare per cunctos fines orbis
exstitit memorabilis. Hujus praesulis solatio non minimum
sudavit praelibatus pater Guidricus in ampliando
sui coenobii decore; quod jam pene labens
incoepit a fundamentis instruere, cui idem pontifex
triginta librarum supplementum sua contulit largitate.
Eumdem etiam delegit abbatem supra praenominatas

Medianensis Sanctique Mansueti abbatias,
quibus ad augmentandum in eis sanctae religionis
statum, nonnullas tribuit ecclesias. Quin et in Portus
suavis coenobio a suo praedecessore. ex pontificalibus
stipendiis inchoato, sed a se studioso labore
aedificiis et sumptibus ad unguem adornato,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.