PL 143, col. 481
Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
devotam sanctimonalium constituit congregationem
atque nobilis generis vitaeque laudabilis quamdam,
nomine Berrennam, ipsi coetui matrem ordinavit;
cujus instanti sollicitudine divini fervor servitii
ibidem florescendo crevit, et, divina opitulante
gratia, in longas post generationes crescendo florebit.
Inerat quoque ei mirabilis et honesta morum
elegantia adeo ut cum splendido corporis decore,
quem illi super cunctos illius temporis contulit Omnipotentis
munificentia, quidquid agebat cunctorum
animis complaceret, quidquid dicebat, omnium corda
intimo amoris effectu delectaret. Cum serpentina
astutia tantum pollebat in eo columbina simplicitas,
ut ab hujus saeculi prudentibus omnium videretur
superior in prudentia, et a divina sapientibus mire
coleretur pro purae mentis innocentia. Tanta largitatis
abundabat charitate, ut pene cuncta distribuens
indiscrete in aliorum opulentia, ipsum multoties
contingeret indigere. Eleemosynarum virtuti ante
omnia et super omnia insudabat, nec pro ullo saeculari
impedimento quemquam diem omittebat quin
omni mane ipse per se pauperum turbae deserviret,
ac Dominico exemplo eorum vestigia abluendo victum
sufficientem tribueret. Devotione contriti cordis
et compunctione lacrymosorum gemituum inundabat
mirabiliter adeo ut nihil sacrae orationis, nullum
divini sacrificium officii superno vultui praesentaret
quin continuo lacrymarum flumine faciem et
pectus irrigaret. Tali se holocausto in conspectu divinae
majestatis mactabat assidue, sciens certissime
« sacrificium gratum Deo spiritum contribulatum »
fore. Sapientia divinarum humanarumque artium
in eo refulgebat amplissima, maxime artis delectabilis
musicae peritia, qua antiquis auctoribus non
modo aequiparari poterat, imo in mellifica dulcedine
nonnullos eorum praecellebat. Nam componens responsoria
in veneratione gloriosi martyris Cyriaci,
sanctique Hidulfi Trevirorum archiepiscopi, nec non
beatae Odiliae virginis, atque venerandi Anglorum
apostoli Gregorii doctoris, divini laudes servitii mirifico
decore ampliavit. Humilitatis quoque ac patientiae
donum ita in eo enituit ut, si forsan aliquem
subjectorum pro suae culpae noxa increparet, utque
fieri solet, ille impatientiae motus felle multa improperiorum
convicia arguenti praesuli irrogaret; iste
pro verborum injuriis non verbera, sed lacrymas
condolendo impenderet.
XIV.
Invidos patitur. In morbum incidit. A sancto
Blasio sanatur. --His ergo aliisque bonis actibus
perspiciens eum cluere humani generis adversarius,