PL 143, col. 745

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

aequalis, Patreque minor, pro hac ipsa Patrem sic
deprecatur, ad Patrem suum, et Patrem nostrum,
a quo nunquam discesserat, rediturus: Pater,
quos dedisti mihi, volo ut sint unum, sicut et nos unum
sumus, et sint consummati in unum [(Joan. XVII)]
.
II.
Sed Vae mundo a scandalis [(Matth. XVIII)]
,
quia, cum pene omnes paginae divinae nos pariter
invitent ad bonum unitatis et pacis, quatenus cor
unum et anima una sit nobis in eo qui unanimes in
domo sua, quae est catholica Ecclesia, habitare facit,
exstitere tamen hactenus, et existunt miseri
homines, sua, non quae sunt Jesu Christi, quaerentes [(Philip. II)] ,
per omnia militibus Dominum
gloriae crucifigentibus nequiores. Illi siquidem corruptibili
tunicae ipsius, quia inconsutilis et desuper

contexta erat per totum, pepercerunt, dicentes: Non scindamus eam
[(Joan. XIX)]
, quadam utique
reverentia admirati et textricis diligentiam et
operis elegantiam. Isti vero incorruptibili charitati
ejus, qua univit Ecclesiam, ut exhiberet sibi vestem
gloriosam, non habentem maculam aut rugam,
impias et sacrilegas manus ad discindendum crudeliter
injiciunt, linguas magniloquas et dolosas ad
confodiendum illam exacuunt; nihili pendentes ineffabili
et speciali artificio coaeternae Deo Patri sapientiae
compactam et contextam, nec humano ingenio,
seu philosophorum syllogismis aut argumentationibus
consutam: Stulta enim mundi elegit Deus, ut
confundat sapientes [(I Cor. I)]
. Neque enim per rhetores

et sophistas collegit piscatores, sed per piscatores
et simplices piscatus est sophistas et oratores,
quia, sicut egregius Paulus dicit: Non est in sermone
regnum Dei, sed in virtute [(I Cor. IV)]
.
III.
Verum erubescat et confundatur impia haeresis,
impudenter inhians sectioni atque divisioni
insecabilis et indivisibilis unitatis, reclamante et
repugnante non solum ipsius unitatis natura, sed
etiam humanae sapientiae conjectura. Discedant ergo
perfidi corvi, milvi, vultures, et quaecunque laniatu
vel morte aliena pascuntur aves. Sola columba ad
arcam redeat et super caput Domini Jesu manens,
totum corpus ejus, quod est Ecclesia, uniat, infundat
et repleat, unicamque columbam de diversae
professionis et nationis hominibus atque linguis

omnibus, quasi de diversis membris efficiat, cui
voce Capitis, quod est ipse Christus, dicat: Una est
columba mea, perfecta mea, immaculata mea [(Cant.
V)]
. Quae enim semper una vocatur, et est, nunquam
dividitur aut secatur; quae semper perfecta,
hoc est plena, nunquam minuitur aut evacuatur;
quae semper immaculata, nunquam corrumpitur aut
maculatur. Quoniam, etsi nonnunquam ab ea plerique
ita exerunt ut non revertantur, non tamen ejus
unitas inde discinditur, aut perfectio minoratur, seu
virginitas violatur. Quandoquidem membra corvina
ad hoc revertuntur, ut suo corpori, a quo ad tempus
videbantur esse disjuncta, reincorporentur, et
integerrima permaneat columba illa unica, cui se
incorporatos et unitos falso gloriabantur. Et quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.